라틴어 문장 검색

illos adducet quos priore bello quasi inutiles reliquerat, aut si qui ex fuga consecuti sunt.
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 5:11)
inutilis uita futura et morte grauior detracta libertate.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 8:7)
sed rebus inutile ponit principium, dum credit aquis subsistere mundum, huius discipuli versa est sententia dicens principiis propriis semper res quasque creari, singula qui quosdam fontes decernit habere aeternum irriguos ac rerum semine plenos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium32)
1 per quae omnia incommoda, quia non privatum commodum requirebas, amorem publicum rettulisti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 3:2)
interim ad praesens apicum oblator damna sibi quaepiam per Genesium vestrum inflicta suspirat, si perspicis a vero non discrepare querimoniam, tribue, quaeso, convincenti reformationem, peregrino celeritatem, si vero calumniam plectibili sufflammat invidia, in eo iam praecessit vindicta pulsati, quod procax petitor sumptu et itinere confectus temere propositae litis exsudat incommoda, atque hoc in maximo hiemis accentu summisque cumulis nivium crustisque glacierum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:1)
quibus ego praesentum futurarumque beatitudinum vicissitudinibus inspectis communia patientius incommoda fero;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 5:1)
nam dum me tenuit inclusum mora moenium Livianorum, cuius incommodi finem post opem Christi tibi debeo, non valebat curis animus aeger saltim saltuatim tradenda percurrere, nunc per nocturna suspiria, nunc per diurna officia districtus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 1:4)
nam per officii imaginem vel, quod est verius, necessitatem solo patrio exactus, hoc relegatus variis quaquaversum fragoribus quia patior hic incommoda peregrini, illic damna proscripti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:2)
agile studium et tenuissima virtus, pacis opus, cum sacra vocant, nec inutile bellis subsidium, si dextra neget, prior omnibus Idas, nuper Olympiacis umbratus tempora ramis, prosilit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권215)
"quid inutile ferrum stringimus in Thebas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권72)
At e contrario illis nomen factionis accommodandum est qui in odium bonorum et proborum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 1:1)
Vos igitur inportuni rebus humanis, vos rei publicorum incommodorum inlices semper, apud quos deus spernitur, statuae adorantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 1:1)
Communia voluit esse et commoda profanis et incommoda suis, ut pari consortio omnes et lenitatem eius et severitatem experiremur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 3:1)
SEQUENTE dehinc tempore fuit in eodem monasterio puerulus quidam, longo febrium incommodo grauiter uexatus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII.2)
Etenim usque hodie feretrum eius caballarium, quo infirmus uehi solebat, seruatum a discipulis eius, multos febricitantes, uel alio quolibet incommodo fessos, sanare non desistit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION