라틴어 문장 검색

Deinde adiecit rem maioris et prudentiae et animi :
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 66:1)
Et scio inveniri quosdam durae magis quam fortis prudentiae viros, qui negent doliturum esse sapientem.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 112:2)
Licet itaque nil tibi industria eius contulerit, nihil diligentia custodierit, nihil prudentia suaserit, ipsum quod habuisti, quod amasti, fructus est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 66:2)
tu, Marcia, cum videres senilem in iuvene prudentiam, victorem omnium voluptatium animum, emendatum, carentem vitio, divitias sine avaritia, honores sine ambitione, voluptates sine luxuria adpetentem, diu tibi putabas illum sospitem posse contingere ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 140:2)
Itaque nec prudentiae quicquam in se esse nec fiduciae ostendit qui contumelia afficitur ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 55:2)
Nulli nisi homini concessa prudentia est, providentia, diligentia, cogitatio, nec tantum virtutibus humanis animalia sed etiam vitiis prohibita sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 22:1)
Non potest hic animus fidele otium capere, quatiatur necesse est fluctueturque, qui malis suis tutus est, qui fortis esse nisi irascitur non potest, industrius nisi cupit, quietus nisi timet :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 58:2)
Atqui ut his irasci stultum est, ita pueris et non multum a puerorum prudentia distantibus;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 142:1)
Cui non industrio otium poena est ?
(세네카, De Providentia, book 1 10:5)
Dii immortales, qua debetis prudentia humanum genus regitis:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.9)
Numquam maiorum nostrorum prudentia tantis muneribus tyrannicidium emeret, si illud etiam libido promitteret.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.25)
Audio industriae tuae votisque communibus uberiore proventu, quam minabatur sterilis annus, respondere vindemiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Maurusio suo Salutem. 1:1)
summa censura, par comitas et prudentia fidesque misso mittentique conveniens;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 3:1)
cui contra potentes factiososque, si vestra peritia non abundanter opitularetur, prudentia consulta sufficeret, respondete, obsecramus, nisi vobis tamen utriusque nostrum sociae preces oneri fastidiove reputabuntur, iudicio suo, testimonio meo et substantiam causamque supplicis fluctuantem medicabilis responsi salubritate fulcite.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Tetradio suo salutem 2:1)
"taceo illud aequor agrorum, in quo sine periculo quaestuosae fluctuant in segetibus undae, quod industrius quisque quo plus frequentat, hoc minus naufragat;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION