라틴어 문장 검색

in quo iam genere in primis adamantina saxa prima acie constant ictus contemnere sueta et validi silices ac duri robora ferri aeraque quae claustris restantia vociferantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:16)
Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum suscipere inmanis morbos durumque dolorem, sic animum curas acris luctumque metumque;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:7)
at quae cumque queunt conturbari inque pediri, significant, paulo si durior insinuarit causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:15)
nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam, atque in eo semper durum sufferre laborem, hoc est adverso nixantem trudere monte saxum, quod tamen [e] summo iam vertice rusum volvitur et plani raptim petit aequora campi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:8)
at novitas mundi nec frigora dura ciebat nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:14)
multaque praeterea novitas tum florida mundi pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:7)
inritata canum cum primum magna Molossum mollia ricta fremunt duros nudantia dentes, longe alio sonitu rabies [re]stricta minatur, et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:15)
nec minus argento facere haec auroque parabant quam validi primum violentis viribus aeris, ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas nec poterant pariter durum sufferre laborem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:6)
tum caput atque umeros plexis redimire coronis floribus et foliis lascivia laeta movebat, atque extra numerum procedere membra moventes duriter et duro terram pede pellere matrem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:11)
item ad supremum denique tempus conpressae nares, nasi primoris acumen tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:9)
— Et durum Bacchi domitura saporem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 10:2)
sermone movetur, Quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 1:1)
Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, Perfide, sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 14:1)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni forsitan alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 18:2)
Olli dura quies oculos et ferreus urguet Somnus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION