라틴어 문장 검색

hoc demum proelium Samnitium res ita infregit, ut omnibus conciliis fremerent minime id quidem mirum esse, si impio bello et contra foedus suscepto, infestioribus merito deis quam hominibus nihil prospere agerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 560:1)
haec dicenti fetiali Postumius genu femur quanta maxime poterat vi perculit et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum legatum a se contra ius gentium violatum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 150:1)
Postumius modo legatum genu perculit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 162:2)
Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum, omnia quae deinde evenerunt non in animis solum sed prope in oculis esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 166:1)
artiora omnia adventus Publili fecit, qui obsidione delegata in curam collegae vacuus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 187:1)
infestior tamen in erumpentes incessit nec magno certamine intra moenia compulit, tum totam aciem in Samnites obvertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 305:1)
in quem insignem inter suos cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide ita permisit equum ut uno ictu exanimem equo praecipitaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 314:1)
nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis quam inritata est ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 314:2)
stativa nostra munimento satis tuta sunt, sed inopia eadem infesta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 328:1)
praeter odium, quod exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere a relegandis tam procul ab domo civibus inter tam infestas gentes cogebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 366:1)
unde haud dubiam victoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis viris, dissimilem ibi fortunam invenit, Romanos loco pulsos, victorem hostem signa in perculsos inferentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 396:1)
hoc est nomen multo quam Tarquiniorum infestius vestrae libertati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 476:3)
eam tam claram pugnam trans Ciminiam silvam ad Perusiam pugnatam quidam auctores sunt metuque in magno civitatem fuisse ne interclusus exercitus tam infesto saltu coortis undique Tuscis opprimeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 531:1)
sed nec in Samnium nuntium perferri omnibus infestis tuto posse nec vivere Marcium consulem satis fidebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 541:3)
alter consul Fabius infestus privatim Papirio erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 542:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION