라틴어 문장 검색

praesto est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant et excitant saepe somno, neu se neu invictos per octo annos in his terris milites suos, commilitones vestros, neu rem publicam patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi iubent et,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 555:1)
institutum ut velites in legionibus essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 54:2)
Quibus Scipio, etsi non indutiarum fides modo a Carthaginiensibus, sed ius etiam gentium in legatis violatum esset, tamen se nihil nec institutis populi Romani nec suis moribus indignum in iis facturum esse cum dixisset, dimissis legatis bellum parabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 329:1)
rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit, ut Philippi statuae et imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque diesque festi, sacra, sacerdotes, quae ipsius maiorumque honoris causa instituta essent, omnia profanarentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 502:1)
pacata provincia vectigalia magna instituit ex ferrariis argentariisque quibus tum institutis locupletior in dies provincia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 242:1)
'sed illud, me more atque instituto maiorum fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 369:2)
nolite ad vestras leges atque instituta exigere ea quae Lacedaemone fiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 370:1)
nam si aliter socio atque amico regi et bene merito hoc ipso in bello, de cuius praemiis agitur, honos haberi nullus posset, nisi liberas civitates in servitutem traderetis ei, esset deliberatio anceps ne aut regem amicum inhonoratum dimitteretis, aut decederetis instituto vestro gloriamque Philippi bello partam nunc servitute tot civitatium deformaretis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 639:1)
licet ergo vobis et praemiis belli ditare socios et non decedere instituto vestro et meminisse, quem titulum praetenderitis prius adversus Philippum, nunc adversus Antiochum belli, quid feceritis Philippo victo,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 643:1)
Lycurgi leges moresque abrogarent, Achaeorum adsuescerent legibus institutisque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 407:3)
biennio proximo institutum esse, ne quis maior viginti annis initiaretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 140:3)
patrum memoria institutum fertur ut censores motis senatu adscriberent notas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 511:1)
ibi cum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis nondum exornatae neque publicis neque privatis locis, alii singulos principum eluderent, iuvenis incautus et amore nominis Romani et certamine adversus fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 50:2)
sacrificium ab Dida seu institutum seu simulatum est, ad quod celebrandum invitatus Demetrius ab Astraeo Heracleam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 287:1)
mox pluribus legentibus cum volgarentur, Q. Petilius praetor urbanus studiosus legendi libros eos a L. Petilio sumpsit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 347:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION