라틴어 문장 검색

Nam et Graeci, cum animadverterent temere se trecentis quinquaginta quattuor diebus ordinasse annum (quoniam appareret de solis cursu, qui trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante zodiacum conficit, deesse anno suo undecim dies et quadrantem), intercalares stata ratione commenti sunt, ita ut octavo quoque anno nonaginta dies, ex quibus tres menses tricenum dierum conposuerunt, intercalarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 9:1)
et iam primum animadverto duos quos eloquentissimos antiqua aetas tulit, comicum Plautum et oratorem Tullium, eos ambos etiam ad iocorum venustatem ceteris praestitisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 10:2)
Quidam nomen eius animadversum putant, quod potens sit vitae tolerandae:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 15:1)
Unde hoc esse animadvertimus?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 15:3)
EIQUE POPULO CIVITATI METUM FORMIDINEM OBLIVIONEM INICIATIS, PRODITIQUE ROMAM AD ME MEOSQUE VENIATIS, NOSTRAQUE VOBIS LOCA TEMPLA SACRA URBS ACCEPTIOR PROBATIORQUE SIT, MIHIQUE POPULOQUE ROMANO MILITIBUSQUE MEIS PRAEPOSITI SITIS UT SCIAMUS INTELLIGAMUSQUE.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 8:1)
Apud antiquos autem in pretio fuisse ego testimoniis palam facio vel eo magis quod gratiam eius video ad epulas quasi postliminio redisse, quippe qui, dignatione vestra cum intersum convivio sacro, animadvertam hunc piscem a coronatis ministris cum tibicine introferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 7:3)
Neque in hominibus id solum sed in pecudibus quoque animadversum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 18:1)
Nos id altius scrutati animadvertimus doctum poetam antiquissimorum Graecorum more, sicut docebit auctoritas, elocutum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 4:1)
Animadvertitis diligentissime verba Euripidis a Marone servata?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 18:1)
Sensus hic cum videatur obscurior pauloque perplexius quam poetae huius mos est pronuntiatus, tum habet in se animadvertendam quaestionem ex Graeca antiquitate venientem, quae sint ista Gargara quae Virgilius esse voluit fertilitatis exemplar.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 2:1)
Ac sane animadverti ego apud Graecos multa poculorum genera a re navali cognominata, ut carchesia supra docui, ut haec cymbia, pocula procera ac navibus similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 9:3)
Sed quoniam facta litui mentio est, praetermittendum non est quod posse quaeri animadvertimus, utrum a tuba lituus auguralis appelletur an tuba a lituo augurum lituus dicta sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 5:1)
In quo versu animadvertendum est quod praecocem inquit, non praecoquem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 13:4)
28 Qua re animadversa, Pompeius facit eruptiones, ut distrahat Caesaris copias.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권5)
sane et illud animadvertendum quod peritissime dixit tristiorem Venerem fuisse cum Iove, ex quo significat exitum uxoris infelicem futurum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 22311)

SEARCH

MENU NAVIGATION