라틴어 문장 검색

et quando ab hominibus sui temporis parum intelligebatur, posteriorum se iudiciis reservavit, brevi detrimento iam ultimae senectutis aevum saeculorum omnium consecutus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 11:4)
nam neque tam plenum et erectum et audax et praecultum senibus convenerit quam pressum et mite et limatum et quale intelligi vult Cicero, cum dicit, orationem suam coepisse canescere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 32:2)
cum etiam singulis iudicantibus non idem apud graves viros quod leviores, non idem apud eruditum quod militarem ac rusticum deceat, sitque nonnunquam summittenda et oratio, ne iudex eam vel intelligere vel capere non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 46:2)
nam quid aliud ei quam gemitus ac fletus et exsecratio vitae conveniat, ut iudex intelligat potius dolorem quam audiat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 85:3)
ex quibus imperiti se posse consequi credent, neutrum, qui intelligunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 94:5)
ostendam non multo post, ubi et quatenus recipiendus sit hic flexus et cantus quidem sed, quod plerique intelligere nolunt, obscurior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 207:7)
quippe non manus solum, sed nutus etiam declarant nostram voluntatem et in mutis pro sermone sunt, et saltatio frequenter sine voce intelligitur atque adficit, et ex vultu ingressuque perspicitur habitus animorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 213:1)
hoc quosdam , hoc odimus, hoc intelligimus, hic est saepe pro omnibus verbis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 219:4)
nam nec omnibus, qui fuerint manu prompti, viri fortis nomen concesserim, quia sine virtute intelligi non potest fortitudo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 29:3)
quando igitur orator est vir bonus, is autem citra virtutem intelligi non potest, virtus, etiamsi quosdam impetus ex natura sumit, tamen perficienda doctrina est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 53:1)
iam de , responsis, religione denique omni, de quibus maxima saepe in senatu consilia versata sunt, non erit ei disserendum, si quidem, ut nobis placet, futurus est vir civilis idem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 73:4)
quae denique intelligi saltem potest eloquentia hominis optima nescientis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 73:5)
academiam quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque partem disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 77:1)
vim cuiusque vocis intelligere aut commune prudentium est aut proprium oratoris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 91:3)
neque ego rursus nolo eum, qui sit dicturus, et sollicitum surgere et colore mutari et periculum intelligere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 104:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION