라틴어 문장 검색

Sed in scholasticis quoque nonnunquam evenit, ut pro narratione sit propositio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 119:1)
narratio est rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio, vel (ut Apollodorus finit) oratio docens auditorem, quid in controversia sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 120:2)
narratio est aut tota pro nobis aut tota pro adversariis aut mixta ex utrisque.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 122:2)
si erit tota pro nobis, contenti sumus his tribus partibus per quas efficitur, quo facilius iudex intelligat, meminerit, credat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 122:3)
in qua si acciderit, ut aut non intelligat aut non meminerit aut non credat, frustra in reliquis laborabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 124:4)
erit autem narratio aperta atque dilucida, si fuerit primum exposita verbis propriis et significantibus et non sordidis quidem, non tamen exquisitis et ab usu remotis, tum distincta rebus, personis, temporibus, locis, causis, ipsa etiam pronuntiatione in hoc accommodata, ut iudex quae dicentur quam facillime accipiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 125:1)
deinde, quod sit monstro simile, placet actio, causa non intelligitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 128:1)
brevis erit narratio ante omnia, si inde coeperimus rem exponere, unde ad iudicem pertinet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 129:1)
et quotiens exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti, quo reliqua intelliguntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 130:4)
nam iterationes quidem et ταυτολογίασ et περισσολογίασ, quas in narratione vitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 132:2)
Non minus autem cavenda erit, quae nimium corripientes omnia sequitur, obscuritas, satiusque est aliquid narrationi superesse quam deesse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 133:1)
ut fortasse ubicunque, in narratione tamen praecipue, media haec tenenda sit via dicendi quantum opus est et quantum satis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 134:2)
simplex enim et undique praecisa non tam narratio vocari potest quam confessio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 136:2)
sunt porro multae condicione ipsa rei longae narrationes, quibus extrema (ut praecepi) prooemii parte ad intentionem praeparandus est iudex;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 136:3)
ita tres potius modicae narrationes videbuntur quam una longa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 139:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION