라틴어 문장 검색

scilicet, tu enim me adflixisti, tui me inimici tua me invidia ac non ego te misere perdidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 1:3)
illud quidem nec faciendum est nec fieri potest, me diutius quam aut tuum tempus aut firma spes postulabit in tam misera tamque turpi vita commorari, ut qui modo fratre fuerim, liberis, cons iuge, copiis, genere ipso pecuniae beatissimus, dignitate, auctoritate, existimatione, gratia non inferior quam qui umquam fuerunt amplissimi, is nunc in hac iam adflicta perditaque fortuna neque me neque meos lugere diutius possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 6:3)
res ardet invidia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 6:6)
tanta invidia sunt consules propter suspicionem pactorum a candidatis praemiorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 3:3)
sed cur rapior in invidiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:1)
Quid me igitur Luculle in invidiam et tamquam in contionem vocas, et quidem ut seditiosi tribuni solent occludi tabernas iubes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 194:1)
ita tamen quaestus te cupidum esse oportebat ut horum existimationem et legem Remmiam putares aliquid valere oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 3:5)
quod si omnes qui eodem loco nati sunt facerent, et res publica ex illis et ipsi ex invidia minus laborarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 51장 2:8)
cum se ille fugiens in scalarum tenebras abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M. vero Antoni maxima gloria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 2:6)
sed ausum esse T. Furfanio dicere, si sibi pecuniam quantam posceret non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 4:3)
quamquam hoc animo semper fuimus omnes in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura esset nostra gloria, periculum quoque et invidiam nostram putaremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 2:1)
proposita invidia, morte, poena qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 2:4)
caedi vidistis populum Romanum, contionem gladiis disturbari, cum audiretur silentio M. Caelius, tribunus plebis, vir et in re publica fortissimus, in suscepta causa firmissimus, et bonorum voluntati, auctoritati senatus deditus, et in hac Milonis sive invidia sive fortuna, singulari, divina, incredibili fide.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 3:5)
quin hoc tempore ipso, cum omnes a meis inimicis faces invidiae meae subiciantur, tamen omni in hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni sermone celebramur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 4:2)
Cum in hac re quam commemoravi mihi mutanda ratio defensionis . . . minus diligenter illius existimationem quam rem M. Tulli viderer defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 1장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION