라틴어 문장 검색

Non fuit Iuppiter metuendus ne iratus noceret, qui neque irasci solet nec nocere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 135:1)
ubi saepe is, qui rei dominus futurus est, alienus atque iratus aut etiam amicus adversario et inimicus tibi est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 72:6)
neque est enim facile perficere ut irascatur ei, cui tu velis, iudex, si tu ipse id lente ferre videare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 190:1)
Ac, ne hoc forte magnum ac mirabile esse videatur hominem totiens irasci, totiens dolere, totiens omni motu animi concitari, praesertim in rebus alienis, magna vis est earum sententiarum atque eorum locorum, quos agas tractesque dicendo, nihil ut opus sit simulatione et fallaciis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 191:1)
Quam ob rem hoc vos doceo, Sulpici, bonus ego videlicet atque eruditus magister, ut in dicendo irasci, ut dolere, ut flere possitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 196:3)
cum laesisset testis Silus Pisonem, quod se in eum audisse dixisset, "potest fieri," inquit "Sile, ut is, unde te audisse dicis, iratus dixerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:7)
Hic quantum fit mali, si iratum, si non stultum, si non levem testem laeseris!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 302:1)
Quid, si, cum pro altero dicas, litem tuam facias aut laesus efferare iracundia, causam relinquas, nihilne noceas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 305:2)
Stoicos autem, quos minime improbo, dimitto tamen nec eos iratos vereor, quoniam omnino irasci nesciunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 65:1)
narrationes aut amputandae, quae laedunt, aut relinquendae, si totae sunt molestae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:4)
Si quando, si forte, tibi visus es irasci alicui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:6)
tum, cum tu es iratus, permittis illi iracundiae dominatum animi tui?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:9)
Ergo ex hac infinita,' inquit, 'licentia haec summa cogitur, ut ita fastidiosae mollesque mentes evadant civium, ut, si minima vis adhibeatur imperii, irascantur et perferre nequeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 110:5)
Esto, populares homines inprobos, in re publica seditiosos, Cleonem, Cleophontem, Hyperbolum laesit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 24:5)
Dabunt igitur mihi veniam mei cives vel gratiam potius habebunt, quod, cum esset in unius potestate res publica, neque ego me abdidi neque deserui neque adflixi neque ita gessi, quasi homini aut temporibus iratus, neque porro ita aut adulatus aut admiratus fortunam sum alterius, ut me meae paeniteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION