라틴어 문장 검색

Erat enim expositus accessu insidiantium et reclusus, vitio gemino perniciose implicitus, quod intoleranter irascebatur, tune magis cum eum puderet irasci, et quae facilitate privati opertis susurris audierat, an vera essent, excutere tumore principis supersedens pro veris accipiebat et certis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 20:1)
Si irasceris iuvenibus senibusque, quod peccant, irascere et infantibus :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 49:2)
Quanto plus irascendo quam id erat, propter quod irascebatur, amisit !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 31:4)
Qui non irascitur, inconcussus iniuria perstitit, qui irascitur, motus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 154:4)
" Non quidem," inquit, " irascor, sed dubito tamen an oporteat irasci.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 218:4)
Irascor, nec liquet mihi an debeam, sed irascor.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 2 1:1)
qua re satius est [ut] ex his aliquos aliquando in foro tibi irasci quam omnis continuo domi, praesertim cum multo magis irascantur iis qui negent, quam ei quem videant ea ex causa impeditum, ut facere quod promisit cupiat si ullo modo possit.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 12장 3:4)
Si tantum irasci vis sapientem, quantum scelerum indignitas exigit, non irascendum illi sed insaniendum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 46:2)
Et dixit Deus ad Ionam: " Putasne bene irasceris tu super hedera? ". Et dixit: " Bene irascor ego usque ad mortem ".
(불가타 성경, 요나서, 4장9)
Itaque cum irasci contigerit, caveant homines (si modo dignitatis suae velint esse memores) ne iram suam cum metu eorum quibus irascuntur, sed cum contemptu coniungant, ita ut superiores potius videantur quam inferiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 4:5)
Sed cum primum sit non irasci, secundum desinere, tertium alienae quoque irae mederi, dicam primum quemadmodum in iram non incidamus, deinde quemadmodum nos ab illa liberemus, novissime quemadmodum irascentem retineamus placemusque et ad sanitatem reducamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION