라틴어 문장 검색

profectus inde, magis quia manere non poterat, quam quod tolerabilis aut via aut tempestas esset, cum ingenti vexatione praecipue iumentorum altero die ad templum Iovis, Nicaeum quem vocant, posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 238:1)
Rex cum non minore vexatione iumentorum hominumque quam venerat in Macedoniam rediit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 253:1)
inenarrabilis labor descendentibus cum ruina iumentorum sarcinarumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 52:1)
nam praeter angustias per quinque milia, qua exiguum iumento onusto iter est, rupes utrimque ita abscisae sunt, ut despici vix sine vertigine quadam simul oculorum animique possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 73:1)
cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam effugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 513:1)
Illic homo a me sibi malam rem arcessit iumento suo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1182)
Non equidem ullum habeo iumentum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1184)
arma referunt et iumenta ducunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 250)
uti etiam corpora muliebria, cum conceperint fetus, a partu non iudicantur integra, neque in venalibus ea, cum sunt praegnantia, praestantur sana, ideo quod in corpore praeseminatio crescens ex omnibus cibi potestatibus detrahit alimentum in se, et quo firmior efficitur ad maturitatem partus, eo minus patitur esse solidum id ipsum, ex quo procreatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장4)
itaque Graeci, quod ex ea materia iuga iumentis comparant, quod apud eos iuga ζυγά vocitantur, item ζυγίην eam appellant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장40)
cum enim iumenta proxime ignem stabulantur, horrida fiunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장28)
cibi vero non habuissemus abundantiam, nisi iuga et aratra bubus iumentisque omnibus essent inventa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장22)
Eadem ratione iumenta, cum iuga eorum subiugiis loris per medium temperantur, aequaliter trahunt onera.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장22)
cum autem inpares sunt eorum virtutes et unum plus valendo premit alterum, loro traiecto fit una pars iugi longior, quae inbecilliori auxiliatur iumento.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장23)
quod cum per aquam ferme genus tenus altam tres sequerentur, Thraces duo id iumentum ex medio alveo in suam ripam trahentes caperent, hos persecuti illi altero eorum occiso receptoque iumento ad stationem suorum se recipiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 514:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION