라틴어 문장 검색

annali pergratae litterae tuae fuerunt, quod et curares de se diligenter et tamen consilio se verissimo iuvares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 6장 3:1)
intercessorem dictaturae si iuverit manu et praesidio suo, Pompeium metuit inimicum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 8:3)
si non iuverit, timet ne per vim perferatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 8:4)
sin ea non modo eos ornat penes quos est, sed etiam iuvat universam rem publicam, cur aut discere turpe est quod scire honestum est aut quod posse pulcherrimum est id non gloriosum est docere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 3:4)
dicent iuvare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 1:13)
Si consilio iuvare cives et auxilio aequa in laude ponendum est, pari gloria debent esse ei qui consu- lunt et ei qui defendunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 5:5)
quae est melior igitur in hominum genere natura quam eorum, qui se natos ad homines iuvandos tutandos conservandos arbitrantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 31:2)
plūrēs cum Quīntō ad castra fugiēbant, virtūtis immemorēs.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit3)
"hoc iuvat?"
(페르시우스, 풍자, satire 184)
quid iuvat hoc, templis nostros immittere mores et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa?
(페르시우스, 풍자, satire 251)
secrete loquimur, tibi nunc hortante Camena excutienda damus praecordia, quantaque nostrae pars tua sit, Cornute, animae, tibi, dulcis amice, ostendisse iuvat, pulsa dinoscere cautus quid solidum crepet et pictae tectoria linguae.
(페르시우스, 풍자, satire 59)
At te nocturnis iuvat inpallescere chartis;
(페르시우스, 풍자, satire 520)
Nec tamen in triclinio ullum vetuo facere quod se iuvet, et medici vetant continere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:11)
Statim ampullam nardi aperuit omnesque nos unxit et Spero inquit futurum ut aeque me mortuum iuvet tanquam vivum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:5)
Iuverunt segetes meum laborem.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XX5)

SEARCH

MENU NAVIGATION