라틴어 문장 검색

Satis serio et Catonem laudavit et sibi, ne quis adfectaret res novare, consuluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 18:5)
Mira etiam censoris Augusti et laudata patientia.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 25:1)
Laudato imperator mille nummos dari iussit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 26:5)
Ille legendo laudare, mirari tam voce quam vultu:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:4)
His dictis et excitata laetitia cum in Avieno memoria florida et amoenitas laudaretur ingenii, mensas secundas minister admovit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 1:1)
Primus hos Q. Hortensius augurali coena posuisse dicitur, quod potius factum tum luxuriose quam severe boni viri laudabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 1:2)
Haec Sammonicus, qui turpitudinem convivii principis sui laudando notat, prodens venerationem qua piscis habebatur, ut a coronatis inferretur cum tibicinis cantu quasi quaedam non deliciarum sed numinis pompa.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 8:1)
quia, cum tria haec ex aequo inpossibilia putentur, vel Iovi fulmen vel Herculi clavam vel versum Homero subtrahere, quod, etsi fieri posset, alium tamen nullum deceret vel fulmen praeter Iovem iacere, vel certare praeter Herculem robore, vel canere quod cecinit Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 16:3)
sed nescio quo modo Homerum repetitio illa unice decet, et est genio antiqui poetae digna enumerationique conveniens, quod in loco, mera nomina relaturus, non incurvavit se neque minute torsit deducendo stilum per singulorum varietates, sed stat in consuetudine percensentium, tamquam per aciem dispositos enumerans, quod non aliis quam numerorum fit vocabulis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 15:2)
Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis, Aut leto insigni.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 56:1)
Tristis pro amaro translatio decens est, ut:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 5:1)
Nemo quisquam tam efflictis est moribus quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid quod laudari queat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 12:3)
Itaque Homerus non virtutibus appellandis sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 14:1)
Laudare significat prisca lingua nominare appellareque:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 16:2)
sic in ac­tionibus civilibus auctor laudari dicitur, quod est nominari:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION