라틴어 문장 검색

Dummodo, inquit, hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, verba non desint, esse laudandam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 7:1)
In quo non modo Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVIII 3:7)
Epigramma Pacuvii verecundissimum et purissimum dignumque eius elegantissima gravitate:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 5:1)
Inlaudati parum idoneum verbum esse dicunt, neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 4:3)
Nemo quisquam efflictis est moribus quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid quod laudari queat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 10:3)
Itaque Homerus non virtutibus appellandis, sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 11:3)
Laudare significat prisca lingua nominare appellareque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 16:1)
Sic in actionibus civilibus auctor , laudari dicitur, quod est nominari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 16:2)
Is inlaudatus autem est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est, sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesi incenderat ne quis ullo in tempore nominaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 17:1)
De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XI 1:1)
Cum hanc legem Solonis, singulari sapientia praediti, legissemus, tenuit nos gravis quaedam in principio admiratio, requirens quam ob causam dignos esse poena existimaverit, qui se procul a seditione et civili pugna removissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 3:1)
GAVIUS BASSUS in suis, item Modestus in secundo Quaestionum Confusarum, historiam de equo Seiano tradunt dignam memoria atque admiratione:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 2:1)
Visum est paulum devertere experirique an digna auditio tanto properantium studio foret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIII 5:1)
et scruta quidem ut vendat scrutarius laudat, Praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 11:4)
atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION