라틴어 문장 검색

sed iste ipse Caelius neque distinxit historiam varietate colorum neque verborum conlocatione et tractu orationis leni et aequabili perpolivit illud opus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 54:4)
ille autem superior leniore quodam sono est usus, et qui illum impetum oratoris non habeat, vehemens fortasse minus, sed aliquanto tamen est, ut mihi quidem videtur, dulcior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 58:2)
Atque haec ego non reprehendo, sed ante oculos posita esse dico, ut eas item quattuor, quinque, sexve partis vel etiam septem, quoniam aliter ab aliis digeruntur, in quas est ab his omnis oratio distributa:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 79:4)
non enim semper fortis oratio quaeritur, sed saepe placida, summissa, lenis, quae maxime commendat reos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 183:2)
genere enim quodam sententiarum et genere verborum, adhibita etiam actione leni facilitatemque significante efficitur, ut probi, ut bene morati, ut boni viri esse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 184:4)
quae si ille histrio, cotidie cum ageret, tamen [recte] agere sine dolore non poterat, quid Pacuvium putatis in scribendo leni animo ac remisso fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 193:7)
Et ut illa altera pars orationis, quae probitatis commendatione boni viri debet speciem tueri, lenis, ut saepe iam dixi, atque summissa, sic haec, quae suscipitur ab oratore ad commutandos animos atque omni ratione flectendos, intenta ac vehemens esse debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 211:3)
Sed est quaedam in his duobus generibus, quorum alterum lene, alterum vehemens esse volumus, difficilis ad distinguendum similitudo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 212:1)
sic omnia, quae fiunt quaeque aguntur acerrime, lenioribus principiis natura ipsa praetexuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 317:4)
tum admonitio quasi lenior obiurgatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 339:4)
quam leniter, quam remisse, quam non actuose!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:7)
aliud voluptas, effusum, lene, tenerum, hilaratum ac remissum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 219:4)
aut enim temporum servandus ordo est aut in primis recentissimum quidque dicendum aut multa et varia facta in propria virtutum genera sunt digerenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 2:2)
'Cum' enim inquit 'inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti malisque usus ille ministris non modice temperatam, sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum magistratus et principes, nisi valde lenes et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit, praepotentes, reges, tyrannos vocat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 109:1)
et quamquam potest id lenius ferri, quam tu soles ferre, tamen adsentior nullum esse de tribus his generibus, quod sit probandum minus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 70:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION