라틴어 문장 검색

ita Africa Hannibal excessit, saepius patriae quam suum eventum miseratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 571:2)
Rhodii moti precibus Eumene etiam rege adsumpto simul suas necessitudines commemorando, simul obsessae regio praesidio urbis casum miserando pervicerunt, ut oppugnatione abstineretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 194:1)
lacrimae mulieri obortae et miserari casum adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se esset, eiectus a matre, quod probus adulescens - dii propitii essent - obscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 116:1)
alii alio leto absumpti semianimes e nave praecipitantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 42:1)
Postumius prima et tertia legione Ballistam Letumque montes obsedit, et premendo praesidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 487:1)
hostes sub adventum C. Claudi, a quo duce se meminerant nuper ad Scultennam flumen victos fugatosque, locorum magis praesidio adversus infeliciter expertam vim quam armis se defensuri, duos montes Letum et Ballistam ceperunt muroque insuper amplexi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 196:1)
Petilius adversus Ballistae et Leti iugum, quod eos montes perpetuo dorso inter se iungit, castra habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 204:2)
ibi adhortantem eum pro contione milites, immemorem ambiguitatis verbi, ominatum ferunt se eo die Letum capturum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 205:1)
equidem pro patria qui letum oppetissent, saepe fando audivi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 308:3)
Emortuom ego me mavelim leto malo quam non ego illi dem hodie insidias seni.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 52)
Quis illaec est mulier, timido pectore peregre adveniens quae ipsa se miseratur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 16)
quo leto censes me ut peream potissimum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 438)
alio modo, si non quibo impetrare, consciscam letum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 654)
edepol ne me eius patris misere miseret, qui cum istaec sciet facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 4158)
Nilne te miseret?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3208)

SEARCH

MENU NAVIGATION