라틴어 문장 검색

Taleae deinde sesquipedales serra praecidantur, atque earum plagae utraque parte falce leventur, et rubrica notentur, ut sic quemadmodum in arbore steterat ramus, ita pars recte et cacumine caelum spectans deponatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 3:1)
Quod si cum sua terra plantam transferre non convenit, tum optimum est omni fronde privare truncum, atque levatis plagis caenoque et cinere oblitis,in scrobem vel sulcum deponere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 10:1)
Cum deinde truncum recideris, acuto ferra-mento plagam levato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 4:1)
Quosdam tamen magis delectat in trunco arboris locum seminibus serra facere, insectasque partes tenui scalpello levare, atque ita surculos aptare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 6:4)
Cum deinde praecideris, plagam diligenter levato:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 7:2)
Sed utraque devexa sint, ut humorem effundant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 1:3)
Omnisque dolor oculorum inunctione succi plantaginis cum melle acapno,vel si id non est, utique thymino celeriter levatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 33장 2:1)
Id autem significat, eum sic apis evadit vestibulum, ut nulla intra revolet, sed se confestim levet sublimius.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 12장 1:2)
at patres, quibus unus metus si intellegere viderentur, in questus lacrimas vota effundi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 11장10)
mox disiectis quorum per umeros sustinebatur, praeceps et singulorum pedibus advolutus tantum consternationis invidiaeque concivit, ut pars militum gladiatores, qui e servitio Blaesi erant, pars ceteram eiusdem familiam vincirent, alii ad quaerendum corpus effunderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장2)
Achaiam ac Macedoniam onera deprecantis levari in praesens proconsulari imperio tradique Caesari placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장6)
nec Reatini silebant, Velinum lacum, qua in Narem effunditur, obstrui recusantes, quippe in adiacentia erupturum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장5)
ad Gallicam ripam latior et placidior adfluens (verso cognomento Vahalem accolae dicunt), mox id quoque vocabulum mutat Mosa flumine eiusque inmenso ore eundem in Oceanum effunditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장10)
equi, iumenta, sarcinae, etiam arma praecipitantur quo levarentur alvei manantes per latera et fluctu superurgente.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장8)
regnum in provinciam redactum est, fructibusque eius levari posse centesimae vectigal professus Caesar ducentesimam in posterum statuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION