라틴어 문장 검색

Nam et capitis longos dolores ipsius frictio levat:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 8:1)
nam neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum materiae digeri, sive id ipsum membrum, sive per id aliud levamus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 10:2)
quaedam somnum movent, quaedam sensus excitant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIX Quae natura ac proprietas cujusque rei sit qua vescimur. 2:3)
vero, et anethum inflationes etiam levant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVI De his quae inflant, aut non. 2:2)
Sensus excitant nepeta, thymum, satureia, hyssopum, praecipueque pulegium, ruta, et cepa.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXII De his quae ad somnum apta sunt, et sensum excitant. 1:2)
At Themison nuper, non quando coepisset febris, sed quando desiisset, aut certe levata esset, considerabat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 6:6)
Si vero febres vagae sunt, quia verendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione levatus est, debet assumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 6:5)
nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 7:2)
Ubi vero aut desinunt, aut levantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia levissima, adjiciendum vero aliquid ex media, ratione habita subinde et virium hominis et morbi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 11:4)
si id parum tutum est, ubi febris levata est, vomitu pectus purgare.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 2:5)
Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et Erasistratum, maximeque post Hippocratem fuit Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acceperat, multis vestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem, sitimque excitaret:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 2:5)
nam plerumque breve esse consuevit, levatoque accessionis impetu, protinus mens redit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 2:5)
Neque credendum est, si vinctus aliquis, dum levari vinculis cupit, quamvis prudenter et miserabiliter loquitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 4:4)
Quorumdam enim vani metus levandi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 10:2)
habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne quem obdormire volumus, excitare postea non possimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION