라틴어 문장 검색

nunc autem visum est mihi de senectute aliquid ad te conscribere, hoc enim onere, quod mihi commune tecum est, aut iam urgentis aut certe adventantis senectutis et te et me ipsum levari volo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 2:4)
et corpora quidem exercitationum defetigatione ingravescunt, animi autem exercitando levantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 47:3)
9 2224), et quod dicant mala omnia ad ferendum leviora fore rebus divinis procuratis, nihil id esse, quod si nihil fiat extra fatum, nihil levari re divina possit (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), ARGUMENTUM.10)
Quod cum accidisset nostrae rei publicae, tum pristinis orbati muneribus haec studia renovare coepimus, ut et animus molestiis hac potissimum re levaretur et prodessemus civibus nostris, qua re cumque possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 9:1)
si enim nihil fit extra fatum, nihil levari re divina potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 35:1)
quod cum accidisset nostrae rei publicae, tum pristinis orbati muneribus haec studia renovare coepimus, ut et animus molestiis hac potissimum re levaretur et prodessemus civibus nostris, qua re cumque possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 9:1)
' Si autem nihil fit extra fatum, nihil levari re divina potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 35:2)
de iis litteris quas ad te Thessalonica misit et de sermonibus quos ab illo et Romae apud amicos tuos et in itinere habitos putas, ecquid tantum causae sit ignoro, sed omnis in tua posita est humanitate mihi spes huius levandae molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 8:1)
qua re incumbamus, o noster Tite, ad illa praeclara studia et eo unde discedere non oportuit aliquando revertamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 6:5)
si donatam ut intellego te istic prodesse, hic ne verbo quidem levare me posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 12 6:3)
dies autem non modo non levat luctum hunc sed etiam auget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 4:6)
atque utinam ipse Varro incumbat in causam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 7:9)
incumbe, ut facis, diemque natalem reditus mei cura ut in tuis aedibus amoenissimis agam tecum et cum meis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 20 2:6)
qua re oro te ut, si qua spes erit posse studiis bonorum, auctoritate, multitudine comparata rem confici, des operam ut uno impetu perfringantur, in eam rem incumbas ceterosque excites.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 11:3)
nihil εὐκαιρότερον epistula tua quae me sollicitum de Quinto nostro, puero optimo, valde levavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 7 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION