라틴어 문장 검색

expulsus atque eiectus e praedio Quinctius accepta insigni iniuria confugit ad C. Flaccum imperatorem, qui tunc erat in provincia, quem, ut ipsius dignitas poscit, honoris gratia nomino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장2)
a quo censet eum, cum alia praeclara quaedam et magnifica didicisse tum uberem et fecundum fuisse gnarumque, quod est eloquentiae maximum, quibus orationis modis quaeque animorum partes pellerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 2:1)
Tum removebitur omnis insignis ornatus quasi margaritarum, ne calamistri quidem adhibebuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 4:5)
est enim quoddam etiam insigne et florens orationis pictum et expolitum genus, in quo omnes verborum, omnes sententiarum inligantur lepores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 5:1)
Omnia profecto, cum se a caelestibus rebus referet ad humanas, excelsius magnificentiusque et dicet et sentiet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 34장 1:4)
eadem ratio est horum quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 2:1)
quae etiam si sunt, sicuti mihi videntur, necessaria, tamen fiunt magnificentius quam docentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:2)
iteratus aut continuatus numerum apertum et nimis insignem facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 3:7)
numquam hercule ego neque pecunias istorum neque tecta magnifica neque opes neque imperia neque eas, quibus maxime astricti sunt, voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi, quippe cum viderem rebus his circumfluentis ea tamen desiderare maxime, quibus abundarent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장3)
atque in pari stultitia sunt, quos signa, quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corinthia opera, quos aedificia magnifica nimio opere delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 1:9)
quod idem cum Stoici de sapiente dicunt, nimis admirabiliter nimisque magnifice dicere videntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:5)
nihil est enim omnium quae in philosophia tractantur, quod gravius magnificentiusque dicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 1:4)
quos si titulus hic delectat insignis et pulcher, Pythagora Socrate Platone dignissimus, inducant animum illa, quorum splendore capiuntur, vires valetudinem pulchritudinem divitias honores opes contemnere eaque, quae is contraria sunt, pro nihilo ducere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 30:2)
cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque compluris ornavit argento auroque caelato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:3)
Unde si Systematis hujus partes in Ellipsibus vel Circulis sine perturbatione insigni moveantur, manifestum est, quod eaedem a viribus acceleratricibus ad alia corpora tendentibus, aut non urgentur nisi levissime, aut urgentur aequaliter & secundum lineas parallelas quamproxime.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 45:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION