라틴어 문장 검색

Si ergo probatis inventum, agite quod cuique de dictis talibus in mentem veniet vicissim memoriam nostram excitando referamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 15:4)
Dictum volo hostis referre, sed victi et cuius memoria instaurat Romanorum triumphos.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 1:2)
et, si videtur, ut aedituus responsa numinis sui praedicat ita ego quae memoria suggesserit refero dicta Ciceronis.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 1:2)
et, si volentibus vobis erit, aliqua eius quae memoria suggesserit relaturus sum.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 14:3)
Superfuit corvo memoria, ut et illa quibus dominum querentem solebat audire subtexeret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:9)
His dictis et excitata laetitia cum in Avieno memoria florida et amoenitas laudaretur ingenii, mensas secundas minister admovit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 1:1)
sed quaeso dicas, Caecina, verba ipsa Varronis, si tibi beneficio memoriae tenacioris haeserunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 2:3)
Pontificibus enim permissa est potestas memoriam rerum gestarum in tabulas conferendi, et hos annales appellant equidem maximos, quasi a pontificibus maximis factos.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 17:2)
ultra omnes enim polles memoria vetustatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 1:5)
Ac prius de nucibus absolvas volo quae tibi memoria crebrae lectionis occurrunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 1:4)
Oratus sis, inquit, Eustathi, ut haec quoque communicata nobiscum velis, quantum memoria repente incitata suffecerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 3:2)
Et si vultis me et ipsos proferre versus ad verbum paene translatos, licet omnes praesens memoria non suggerat, tamen qui se dederint obvios annotabo:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 1:1)
Atque uti vosmet ipsos eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum mihi est memoriae, dicam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:2)
Cui etiam gratia hoc nomine est habenda, quod nonnulla ab illis in opus suum, quod aeterno mansurum est, transferendo fecit ne omnino memoria veterum deleretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 5:2)
Figuras vero quas traxit de vetustate, si volentibus vobis erit, cum repentina memoria suggesserit, enumerabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION