라틴어 문장 검색

Superfuit corvo memoria, ut et illa quibus dominum querentem solebat audire subtexeret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:9)
His dictis et excitata laetitia cum in Avieno memoria florida et amoenitas laudaretur ingenii, mensas secundas minister admovit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 1:1)
sed quaeso dicas, Caecina, verba ipsa Varronis, si tibi beneficio memoriae tenacioris haeserunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 2:3)
Pontificibus enim permissa est potestas memoriam rerum gestarum in tabulas conferendi, et hos annales appellant equidem maximos, quasi a pontificibus maximis factos.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 17:2)
ultra omnes enim polles memoria vetustatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 1:5)
Ac prius de nucibus absolvas volo quae tibi memoria crebrae lectionis occurrunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 1:4)
Oratus sis, inquit, Eustathi, ut haec quoque communicata nobiscum velis, quantum memoria repente incitata suffecerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 3:2)
Et si vultis me et ipsos proferre versus ad verbum paene translatos, licet omnes praesens memoria non suggerat, tamen qui se dederint obvios annotabo:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 1:1)
Atque uti vosmet ipsos eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum mihi est memoriae, dicam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:2)
Cui etiam gratia hoc nomine est habenda, quod nonnulla ab illis in opus suum, quod aeterno mansurum est, transferendo fecit ne omnino memoria veterum deleretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 5:2)
Figuras vero quas traxit de vetustate, si volentibus vobis erit, cum repentina memoria suggesserit, enumerabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:1)
Et poeta vester adiciendo olim quid aliud nisi post emensa infortunia futuro tempore iuvare dicit memoriam sedati laboris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 9:6)
sed ut possit res visa cognosci, renuntiat visam speciem rationi sensus oculorum, et illa advocata memoria recognoscit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 17:2)
Quia trinum est officium quod visum conplet ad dinoscendam figuram, sensus ratio memoria, sensus rem visam rationi refundit, illa quid visum sit recordatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 18:1)
Adeo autem in tuendo necessarium est rationis officium, ut saepe in uno videndi sensu etiam alium sensum memoria suggerente ratio deprehendat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION