라틴어 문장 검색

Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur, et uita prorogetur, incipit iam tempus ipsum esse praesidio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 6:3)
leuant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 3:1)
Idemque aquae quoque frigidae perfusio efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:2)
Prodest impositum minutis maioribusque abscessibus, item articulis ideoque et coxis et pedibus dolentibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 7:2)
Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna uis eam concitat, atque illius quoque impetum minuunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 1:3)
Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis neque adurentibus et ob id ipsum inducentibus crustam sit utendum, quamuis pleraque ex his sanguinem supprimunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 31:5)
sed, si semel ad ea decurritur, is potius, quae mitius idem efficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 31:6)
Ea sic temperanda est, ut manu contingenti iucunda sit, usque adeo adhibenda, donec aliquid ex tumore minuisse coloremque ulceri magis naturalem reddidisse uideatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 50:5)
Derasso uero detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus et uinum subtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 75:1)
Si medicamentum aliquis mauult, idem efficiunt compositiones eae, quae corpus exedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 79:3)
Si leuatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad ustionem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 9:2)
sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:5)
Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius uitium ad suppurationem spectans;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 29:1)
Atque emplastra quoque et malagmata idem efficiunt, quae supra explicui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 31:2)
Secundum est cibum minuere, abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 59:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION