라틴어 문장 검색

commendo tibi hominem sic, ut intellegis me eum de quo ea supra scripserim debere commendare, a teque vehementer etiam atque etiam peto ut quod habet in tua provincia negoti expedias, quod tibi videbitur rectum esse ipsi dicas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 63 2:2)
Alia epistula communiter commendavi tibi legatos Arpinatium, ut potui diligentissime, hac separatim Q. Fufidium, quocum mihi omnes necessitudines sunt, diligentius commendo, non ut aliquid de illa commendatione deminuam, sed ut ad hanc addam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 12 1:1)
Romae, ut videtur, autumno anni 707 (47). CICERO C. SEXTILIO RVFO QVAESTORI S. D. omnis tibi commendo Cyprios, sed magis Paphios (quibus tu quaecumque commodaris erunt mihi gratissima), eoque facio libentius ut eos tibi commendem, quod et tuae laudi, cuius ego fautor sum, conducere arbitror, cum primus in eam insulam quaestor veneris, ea te instituere quae sequantur alii ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 482)
hunc tibi ita commendo, ut, si meus libertus esset eodemque apud me loco esset quo [et] est apud suum patronum, maiore studio commendare non possem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 23 2:1)
sed cum illum abesse putem, commendo tibi in maiorem modum domum eius quae est Sicyone remque familiarem, maxime C. Avianium Hammonium, libertum eius, quem quidem tibi etiam suo nomine commendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 21 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION