라틴어 문장 검색

armaque deposvere vel spectaturi, vel fessi, vel iussi, ne quis possit iterum foedus turbare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7071)
dum trepidat dum turbatur, festinat, quod Graeci ἐν ἀγωνίαͺ ἐστί , scilicet, quando rupto foedere, subita spe furibundus ardet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7371)
usque adeo turbatur agris turbamur sine ulla discre- tione culpae vel meriti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 121)
sane vera lectio est 'turbatur', ut sit inpersonale, quod ad omnes pertinet generaliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 123)
si enim 'turbamur' legeris, videtur ad paucos referri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 125)
'trapetis' autem molis lapideis, ubi oliva molitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5199)
"Nec dissimulabo principio ita Natalis mei errantem, vagam, lubricam nutasse sententiam, ut sit nobis ambigendum, utrum tua eruditio 1 turbata sit, an vacillaverit per errorem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:3)
"Qui ordo facile turbaretur, nisi maxima ratione consisteret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:16)
"Sic a caelo deorsum gravant et a deo vero ad materias avocant, vitam turbant, somnos inquietant, inrepentes etiam corporibus occulte, ut spiritus tenues, morbos fingunt, terrent mentes, membra distorquent, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium vel hostiis pecudum saginati, remissis quae constrinxerant, curasse videantur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:3)
eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtis intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 5:2)
Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam videam planeque sentiam. IV.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 8:3)
nihil [agis, nihil] adsequeris [, nihil moliris] neque tamen conari ac velle desistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 15:4)
Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 1:1)
Atque ego ut vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnes dies noctesque consumpsi, ut, quid agerent, quid molirentur, sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem, ut tum demum animis saluti vestrae provideretis, cum oculis maleficium ipsum videretis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 4:1)
at id ne ferae quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut earum motus et impetus quo pertineant non intellegamus, tu tam egregios viros censes tantas res gessisse sine causa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 44:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION