라틴어 문장 검색

nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur nec confundent ex diversis orationem velut salientes huc illuc nec usquam insistentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 239:4)
" Ego tibi monstrabo amatorium sine medicamenta, sine herba, sine ullius veneficae carmine:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 6:4)
Quomodo hoc fiat, sapientia sola monstrabit Difficile enim temperamentum est, verendumque, ne in contemptum nos invidiae timor transferat ne dum calcare nolumus, videamur posse calcari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 10:3)
Ut in extrema mergaris ac penitus recondaris, tamen priora monstrabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 3:5)
Quaedam non nisi a praesente monstrantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 1:2)
Quibusdam remedia monstranda, quibusdam inculcanda sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 9:5)
Sequerentur teneri et rudes animi recta monstrantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 4:6)
Primo quia non fortiter illam repellimus nec toto ad salutem impetu nitimur, deinde quia illa, quae a sapientibus viris reperta sunt, non satis credimus nec apertis pectoribus haurimus leviterque tam magnae rei insistimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 9:6)
Ne hoc quidem intellego, quod animalibus satietas monstrat, quis cibo debeat esse, quis potioni modus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 13:5)
Credamus itaque Sextio monstranti pulcherrimum iter et clamanti:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 15:1)
Medicus tibi quantum ambules, quantum exercearis, monstrabit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:2)
Monstras , qui sint modi flebiles;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 9:4)
Hi continebant manus et infirmiorem a validioribus tuebantur, suadebant dissuadebantque et utilia atque inutilia monstrabant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 5:2)
Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in inmensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum, posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 15:1)
Quidquid natura protulerat, id non minus invenisse quam inventum monstrare alteri voluptas erat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION