라틴어 문장 검색

sin prohibent Parcae falsisque elusa vetustas auspiciis, alio saltem prosternite casu et poenae mutate genus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:74)
novi consilium, novi Stilichonis in omnes aequalem casus animum:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:207)
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
accipe tu nostrae, tellus Oenotria, mentis vincula communes tecum subeuntia casus, exiguamque moram muris impende tuendis, dum redeo lectum referens in classica robur."
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:111)
Ligurum regione suprema pervenit ad fluvium miri cognominis "Urbem," atque illic domitus vix tandem interprete casu agnovit dubii inlusa vocabula fatis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:216)
Herculei (sic fama refert) monstratur aratri semita, vel casus vomeris egit opus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus13)
quis casum meritis adscribere talibus audet?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus34)
nil opis externae cupiens, nil indiga laudis, divitiis animosa suis inmotaque cunctis casibus ex alta mortalia despicit arce.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:2)
numina constituunt alii casusque relegant.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:42)
discitur hinc nullos meritis obsistere casus:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:252)
velut ille carinae longaevus rector, variis quem saepe procellis exploravit hiems, ponto iam fessus et annis aequoreas alni nato commendat habenas et casus artesque docet:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:261)
i tamen et nullo turbata revertere casu."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:74)
adgredimur subito et casus scitamur eriles (nam propior cladi steterat):
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:149)
ibo, ibo quocumque pedes, quocumque iubebit casus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:286)
Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem, curarent superi terras an nullus inesset rector et incerto fluerent mortalia casu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION