라틴어 문장 검색

Nam et praesentiam eius mihi reor necessariam, cui et sensus est acutior ad intellegendum, et lingua eruditior ad interrogandum, et memoria tenacior ad retinendum.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:1)
Fons et origo amicitiae amor est, nam amor sine amicitia esse potest, amicitia sine amore numquam.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:9)
Nam cum amicus tui consors sit animi, cuius spiritui tuum coniungas et applices, et ita misceas ut unum fieri velis ex duobus;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:2)
Difficile quippe est eum quem saepe iracundiae furor exagitat, non aliquando insurgere in amicum, sicut in Ecclesiastico scribitur:
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:24)
Nam et ego ista novi, sed tuum erga eum animum non ignorans, nihil tibi de his loqui praesumpsi.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:49)
Convicium quippe laedit famam, caritatem extinguit.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:1)
Suspiciosum quippe semper curiositas comitatur, quae continuos ei stimulos acuens, inquietudinis et perturbationis ei materias subministrat.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:7)
Inter dispares quippe mores, ut beatus ait Ambrosius, amicitia esse non potest;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:3)
Nam verbosus quisquis est profecto latere non potest.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:7)
Amicitia quippe aeterna est, unde:
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:24)
Nam multi his perturbationibus sic tanguntur, ut non solum eorum in nullo laedatur perfectio, sed etiam virtus in earum moderatione laudabilius augeatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:34)
Nam qui velut infrenes his passionibus acti semper feruntur in praeceps, in ea vitia inevitabiliter dilabuntur et corruunt, quibus amicitia, teste Scriptura, et laeditur et dissolvitur:
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:35)
Opportunum hoc, nam mihi semper ad ostium oculus est, ne forte quis irrumpat, qui vel nostris deliciis finem ponat, vel quid amaritudinis misceat, vel aliquid superducat inane.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:9)
Fidelis quippe amicus nihil in amico quod extra animum eius sit, intuetur;
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:4)
Nam ut superius diximus, nihil est quo amicitia magis laeditur quam consiliorum proditio.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION