라틴어 문장 검색

Nihil tamen aeque nos ab his animi fluctibus vindicaverit, quam semper aliquem incrementis terminum figere, nec fortunae arbitrium desinendi dare, sed ipsos multo quidem citra exempla hortentur consistere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:4)
Praebeo me non aliter quam rupes aliqua mari destituta, quam fluctus non desinunt, undecumque moti sunt, verberare, nec ideo aut loco eam movent aut per tot aetates crebro incursu suo consumunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 149:1)
Victi fugiunt, proscripti latent, naufragi natant.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.10)
Tolle spem hominibus, nemo uictus retemptabit arma, nemo infeliciter experta negotiatione alios appetet quaestus, nemo naufragus uiuet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.20)
Scissa quoque uela fecerant sinus et instructas classes naufraga praecesserat nauis.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.39)
Vt litus agnoui, naufragus in altum nataui.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.16)
Naufragus plus de litore queror.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.23)
subito fluctibus inhorruit mare ac discordes in pernitiem nostram flauere uenti;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.33)
Interrogor de nuptiis filiae, cum adhuc pulsaret aures meas fluctus;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.40)
et captus et naufragus inimico stuprum lacrimis negaui.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.42)
ibi facis nuptias quo nemo nisi naufragus uenit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.45)
Naufragum duo sacratissima inter homines acceperunt, hospitium et adfinitas:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.57)
Nemo ut naufragum pingeret, mersit hominem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.10)
Illum populi favor attonitum fluctuque magis mobile vulgus aura tumidum tollit inani;
(세네카, Hercules Furens 2:16)
illic dura carent aequora fluctibus, et qua plena rates carbasa tenderent, intonsis teritur semita Sarmatis, stat pontus, vicibus mobilis annuis, navem nunc facilis nunc equitem pati.
(세네카, Hercules Furens 8:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION