라틴어 문장 검색

Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini, sicut aquae operiunt mare.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장14)
Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장8)
Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장15)
Vae, qui habitatis funiculum maris, gens Cretensium! Verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum: " Disperdam te, ita ut non sit inhabitator ".
(불가타 성경, 스바니야서, 2장5)
Et erit funiculus maris requies pastorum et caulae pecorum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장6)
Et erit funiculus maris reliquiis domus Iudae: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum et convertet sortem eorum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장7)
Quia haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum et terram et mare et aridam.
(불가타 성경, 하까이서, 2장6)
Ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius; et haec igni devorabitur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장4)
mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos pharao cum exercitu.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장9)
" Bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum, gladiusque et hostis procul sit ab eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장23)
Si ergo iterum adierint nos adversum te, faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque" ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장32)
Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est circa oram maris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장1)
Et his fecit machinamenta circumponens columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장29)
Et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum insulis maris.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장5)
et Ioppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iudaeos et, quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION