라틴어 문장 검색

eodem tenore duo insequentes consulatus gessi, eodem haec imperiosa dictatura geretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 466:2)
id erat formidolosissimum hosti, cum velut victos insecuti novam repente aciem exsurgentem, auctam numero, cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 113:1)
anno insequenti, L. Furio Camillo C. Maenio consulibus, quo insignitius omissa res Aemilio, superioris anni consuli, exprobraretur, Pedum armis virisque et omni vi expugnandum ac delendum senatus fremit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 185:1)
priusquam comitiis in insequentem annum consules rogarent, Camillus de Latinis populis ad senatum rettulit atque ita disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 194:1)
insequens annus, L. Papirio Crasso K. Duillio consulibus, Ausonum magis novo quam magno bello fuit insignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 227:1)
et quia pestilentia insecuta est, velut omnibus eo vitio contactis auspiciis, res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 245:3)
foedus insequens annus seu intemperie caeli seu humana fraude fuit, M. Claudio Marcello C. Valerio consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 255:1)
quae res sicut eo anno sermonibus magis passim hominum iactata quam in publico ullo concilio est, ita insequentis anni consulibus, L. Furio Camillo iterum Iunio Bruto Scaevae, nulla prior potiorque visa est, de qua ad senatum referrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 402:1)
insequenti anno, Q. Fabio L. Fulvio consulibus, A. Cornelius Arvina dictator et M. Fabius Ambustus magister equitum metu gravioris in Samnio belli - conducta enim pretio a finitimis iuventus dicebatur - intentiore dilectu habito egregium exercitum adversus Samnites duxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 534:1)
eques extemplo insecutus ita institit agmini ut, lucesceret, proelio abstineret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 538:1)
non enim tamquam in patriam revertentes ex insperato incolumes sed captorum habitu voltuque ingressi sero in urbem ita se in suis quisque tectis abdiderunt ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum forum aut publicum aspicere vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 98:2)
ipse insequenti nocte sub oppido silvestribus locis cohortibus insidere iussis decem milites delectos secum per ardua ac prope invia in arcem ducit, pluribus quam pro numero virorum missilibus telis eo conlatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 341:2)
sed triumviros creavere ac misere colonorum quattuor milia insequentes consules M. Valerius P. Decius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 407:2)
Q. Fabius, insequentis anni consul, bellum ad Sutrium excepit, collega Fabio C. Marcius Rutulus datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 462:1)
postero insequentibusque diebus et ceteri Umbrorum populi deduntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 600:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION