라틴어 문장 검색

eius signi errore ne qui dolus necteretur a Poeno metuens, Crispinus circa civitates proximas miserat nuntios occisum conlegam esse anulisque eius hostem potitum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 423:2)
Ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburneo, toga picta et palmata tunica donat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 204:2)
signa aenea et tabulae pictae, quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, quam ceterae regionis eius urbes erant, sublata omnia avectaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 110:2)
sardiniae insulae forma erat, atque in ea simulacra pugnarum picta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 340:1)
ornamenta urbis, statuae et tabulae pictae, et quidquid pretiosae praedae fuit, ad naves delatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 702:2)
tabulis quoque pictis ex praeda fanum Aesculapi exornavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 42:2)
quo signa aurea, marmorea, eburnea, tabulae pictae, textilia, tantum argenti caelati, tantum auri, tanta pecunia regia?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 473:3)
nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 330)
Tyndarvs Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent cruciamenta, verum enim vero nulla adaeque est Acheruns atque ubi ego fui, in lapicidinis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 41)
estne consimilis quasi cum signum pictum pulchre aspexeris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 135)
Ex tuis verbis meum futurum corium pulchrum praedicas, quem Apella atque Zeuxis duo pingent pigmentis ulmeis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 137)
Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete, ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 244)
Si umquam vidistis pictum amatorem, em illic est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 285)
nam meo quidem animo vetulus decrepitus senex tantidemst quasi sit signum pictum in pariete.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 286)
Capita inter se nimis nexa hisce habent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 865)

SEARCH

MENU NAVIGATION