라틴어 문장 검색

Hoc, inquit, nobis praesentia vestra praestabit, ut et Musas inpleamus et Gratias, quas ad festum deorum omnium principis aequum est convenire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 13:2)
Hoc quidem, inquit, iam ferre non possum, quod Praetextatus noster in ingenii sui pompam et ostentationem loquendi vel paulo ante honori alicuius dei adsignari voluit quod servi cum dominis vescerentur, quasi vero curent divina de servis aut sapiens quisquam domi suae contumeliam tam foedae societatis admittat, vel nunc Sigillaria, quae lusum reptanti adhuc infantiae oscillis fictilibus praebent, temptat officio religionis ascribere, et quia princeps religiosorum putatur, nonnulla iam et superstitionis admiscet, quasi vero nobis fas non sit Praetextato aliquando non credere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 1:2)
Nec hoc praetermiserim, quod nuptiis copulandis Kalendas Nonas et Idus religiosas, id est devitandas, censuerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 21:1)
Hoc equidem mecum multum ac frequenter agitavi, quid sit quod solem modo Apollinem modo Liberum modo sub aliarum appellationum varietate veneremur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 1:2)
Aquarius nonne ipsam vim solis ostendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:1)
At ille pro gratiarum actione hoc solum ei scripsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 23:2)
Nonne eo additum credideris, non quia orabat tantum, sed quia et aras tenebat, auditum?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 9:3)
Nam si vitulari est voce laetari, quod est παιανίζειν, nonne in cantu laeti παιᾶνος enarratio verbi perfecta servata est?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 12:3)
Hoc amplius addit Gavius Bassus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 17:5)
Igitur ut hoc docte ita illud argute.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 6:2)
nonne vehementer patheticum est a minore:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 4:2)
Hoc solum audebo dixisse, quia facundia Mantuani multiplex et multiformis est et dicendi genus omne conplectitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 4:3)
Iam vero Aeneis ipsa nonne ab Homero sibi mutuata est errorem primum ex Odyssea, deinde ex Iliade pugnas?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 6:2)
Nec hoc negaverim cultius a Marone prolatum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 30:1)
Sed nec hoc minus eleganter, quod de tauro ad sacrificium tracto loquens meminit et Apollinis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION