라틴어 문장 검색

At dominus Cordeius ad Hypras cum magnis copiis sedens iacturam et ignominiam pugnae ad Diximeum sarcire sperans, statem advolavit et Novum Portum obsidione cinxit, et post aliquorum dierum obsidionem oppugnationis fortunam tentare statuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:15)
Quod et Maximilianus fecit, et eo usque tum apud principissam ipsam, tum apud consiliarios eius principales, praevaluit ut matrimonium per procuratorem consummatum fuerit cum caeremonia tunc temporis in his partibus nova.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:2)
Sed nova prorsus erat processus forma, ut subditi regem suum primo in custodiam darent et officiarios eius interficerent, et postea quaerimonium instituerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 25:2)
27. Legati hac re nova fere attoniti non sine indignatione quadam responderunt se minime dubitare quin gladius domini sui sceptrum suum facile possit defendere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:1)
Novae provinciae imperio additae oneri magis sunt quam robori.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 4:6)
Qui res novas moliti sunt in regno ipsius non ignobiles, plebeii, aut titularii impostores extiterunt, sed gradus sublimioris.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 4:7)
Praefecti etiam et inhabitantes ad Damnum nihil mali suspicabantur ab aliquibus qui a Brugis venerant, atque copias a longe aspicientes eas in auxilium suum a Gallis submissas credebantur, qui pericula aliqua nova illis intenta nossent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 10:9)
Postquam convenissent, cardinalis in supremo gradu ascensus ad chorum stans nobiles omnes, praelatos, et magistratus civitatis, iuxta gradus in imo manentes, allocutus est, declarans eos illo consecrato loco ex regis mandato convenisse ut Deo cantarent canticum novum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 15:2)
Nam per plures iam annos Christianos aiebat nullas provincias novas aut territoria a Saracenis et Mahumatenis eripuisse, neque Christiani orbis terminos protulisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 15:3)
Itaque ob hoc coetu et Christiano orbe universo gratias maximas Deo agendas esse, ac celebrandum etiam nobile hoc et insigne facinus regis Hispanie, qui certe hoc nomine non tantum illustrem victoriam obtinuisse, sed etiam apostolico munere perfunctum esse, merito censeri posset, quod scilicet provincias novas Christianae fidei aggregasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 15:5)
Itaque circumrotabat ducissa, atque ut omnes suspiciones tolleret, et metuens eum diutius apud se retinere (satis gnara arcana brevis aevi plerunque esse) clam eum misit in Lusitaniam cum domina Bramptona, Angla quae illo tempore in Lusitaniam navigavit, una cum homine fido ex famulitio proprio qui facta eius sedulo observaret, ubi morari eum voluit donec nova mandata ab ea acciperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:31)
Nec minus ab altera parte ducissa ipsa tanquam rem novam et miram eius adventum videri voluit, a principio egregia cum simulatione verba iniiciens quod edocta fuisset et prudentior facta ab exemplo Lamberti Simnelli, ne merces adulterinas reciperet, licet (ut aiebat) etiam de illo ipso Lamberto Simnello ei non plane adhuc constiterit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:14)
6. Haec nova veluti fulgura et tonitrua in Angliam pervenerunt, ducem scilicet Eboraci pro certo vivere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:1)
Rumores isti plurimum praevalebant, apud nonnullos quidem propter malevolentiam, apud alios propter ambitionem, apud aliquos propter levitatem et rerum novarum studium, apud paucos fortasse propter conscientiam et credulitatem, apud plurimos autem propter imbecillitatem iudicii, et apud haud paucos propter obsequium erga viros quosdam primarios qui his rumoribus in secreto favebant eosque alebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:3)
Neque magno post intervallo secuta sunt hos rumores rerum novarum murmura et scandala contra regem et regimen suum, quae infamiam ei inurebant quod magnus esset exactor et nobiles regni deprimeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION