라틴어 문장 검색

Quidam filius regis ivit ad balneum causa lavandi se corpus suum, et cum expoliaret vestes et videret eum dominus balnei quod esset pinguis, cepit flere.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 13. Quinti sapientis prima historia: Balneator 1:1)
Cur fles?
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 13. Quinti sapientis prima historia: Balneator 1:3)
Et quamvis multi filii ei essent, tamen, quando perrexerant homines ad bellum, precepit illis ut servarent filium eius Absolon, et postquam filius eius mortuus est in bello, flevit valde dicens:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 16. Sexti sapientis prima historia: Absalon mortuus 1:2)
sed pariter miseri socio cogemur amore alter in alterius mutua flere sinu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 517)
- longe castra tibi, longe miser agmina septem flebis in aeterno surda iacere situ;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 77)
quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen aut Amphioniae moenia flere lyrae?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 96)
felix, qui potuit praesenti flere puellae (non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis), aut, si despectus, potuit mutare calores (sunt quoque translato gaudia servitio). mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1213)
vidi ego te toto vinctum languescere collo et flere iniectis, Galle, diu manibus, et cupere optatis animam deponere labris, et quae deinde meus celat, amice, pudor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1311)
at non sic Ithaci digressu mota Calypso desertis olim fleverat aequoribus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 155)
quod mihi das flendi, Cynthia, principium?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 184)
quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet, non ita saeva tamen venerit ira mea, ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo lumina deiectis turpia sint lacrimis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1810)
quae miser ignotis error perpessus in oris Herculis indomito fleverat Ascanio.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 207)
heu sero flebis amata diu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 56)
gavisa est certe sublatam Cynthia legem, qua quondam edicta flemus uterque diu, ni nos divideret:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 71)
haec mihi vota tuam propter suscepta salutem, cum capite hoc Stygiae iam poterentur aquae, et lectum flentes circum staremus amici?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 915)

SEARCH

MENU NAVIGATION