라틴어 문장 검색

Parum in illum contuleris, si illi stultam fiduciam permansurae semper potentiae excusseris docuerisque mobilia esse, quae dedit casus, et maiore cursu fugere, quam veniunt, nec iis portionibus, quibus ad summa perventum est, retro iri, sed saepe inter maximam fortunam et ulti- mam nihil interesse ?
(세네카, 행복론, Liber VI 167:2)
Diligenter istud excuterem, si non redderem, sed darem.
(세네카, 행복론, Liber VII 110:5)
Errat tamen, si quis existimat, cum dicimus eum, qui beneficium dedit, oblivisci oportere, excutere nos illi memoriam rei praesertim honestissimae ;
(세네카, 행복론, Liber VII 114:6)
Fortasse vitium, de quo querens, si te diligenter excusseris, in sinu invenies.
(세네카, 행복론, Liber VII 138:6)
Omnia istorum tempora excute, aspice quam diu computent, quam diu insidientur, quam diu timeant, quam diu colant, quam diu colantur, quantum vadimonia sua atque aliena occupent, quantum convivia, quae iam ipsa officia sunt :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 34:1)
Audita causa excussisque omnibus, et his, quae adulescens pro se dixerat, et his, quibus argue- batur, petit, ut sententiam suam quisque scriberet, ne ea omnium fieret, quae Caesaris fuisset ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 93:1)
Supervacuum est hoc loco admonere, ne facile credat, ut verum excutiat, ut innocentiae faveat et, ut appareat, non minorem agi rem periclitantis quam iudicis sciat;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 123:1)
Non est necesse omne perscrutari profundum nec strage animalium ventrem onerare nec conchylia ultimi maris ex ignoto litore eruere ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 64:5)
Hi non videntur mihi unquam in eiusmodi casum incidisse, alioquin excussisset illis fortuna superbam sapientiam et ad confessionem eos veri etiam invitos compulisset.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 112:3)
anxiae sol- licitaeque tutelae, precarii spiritus et male haerentis, quem pavor repentinus aut auditus ex improviso sonus auribus gravis excutit;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 61:7)
Non est itaque quod sic te oneres :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 128:1)
paulumque supra nos commoratus, dum expurgatur et inhaerentia vitia situmque omnem mortalis aevi excutit, deinde ad excelsa sublatus inter felices currit animas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 150:4)
Excussa iam antiqua credulitate et saeculo ad summam perducto sollertiam cum ambitu congressus, multiformi malo, et cum potentiae immensa cupiditate, quam totus orbis in tres divisus satiare non poterat, adversus vitia civitatis degenerantis et pessum sua mole sidentis stetit solus et cadentem rem publicam, quantum modo una retrahi manu poterat, tenuit, donec abstractus comitem se diu sustentatae ruinae dedit simulque exstincta sunt quae nefas erat dividi;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 7:2)
At ille victoriam illi excussit et se urbe capta non invictum tantum sed indemnem esse testatus est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 25:1)
Proinde istos interroga qui flent, lamentantur, qui strictis gladiis nuda pro pecunia corpora opponunt, qui hostem onerato sinu fugiunt."
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 33:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION