라틴어 문장 검색

additur senatus consulto, qui talem operam emptitasset vendidissetve perinde poena teneretur ac publico iudicio calumniae condemnatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 41장3)
Haud multo post praefectum urbis Pedanium Secundum servus ipsius interfecit, seu negata libertate cui pretium pepigerat sive amore exoleti incensus et dominum aemulum non tolerans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 42장1)
ego quid aliud munificentiae tuae adhibere potui quam studia, ut sic dixerim, in umbra educata, et quibus claritudo venit, quod iuventae tuae rudimentis adfuisse videor, grande huius rei pretium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장7)
cui caveri utcumque ab urbanis insidiis praesenti opera:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장5)
igitur accitum eum Caesar operae prioris admonet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장5)
non vicos aut oppida Armeniorum, sed castra Romana duasque in iis legiones pretium laboris peti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장7)
cuius pretio nihil additum est, quamvis ducentas ferme navis portu in ipso violentia tempestatis et centum alias Tiberi subvectas fortuitus ignis absumpsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 18장3)
satis pretii esse orbis quod multa securitate, nullis oneribus gratiam honores cuncta prompta et obvia haberent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 19장3)
subvectaque utensilia ab Ostia et propinquis municipiis pretiumque frumenti minutum usque ad ternos nummos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 39장4)
Quibus perpetratis Nero et contione militum habita bina nummum milia viritim manipularibus divisit addiditque sine pretio frumentum, quo ante ex modo annonae utebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 72장1)
liberto et accusatori praemium operae locus in theatro inter viatores tribunicios datur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 12장2)
Trucidatis tot insignibus viris ad postremum Nero virtutem ipsam excindere concupivit interfecto Thrasea Paeto et Barea Sorano, olim utrisque infensus et accedentibus causis in Thraseam, quod senatu egressus est cum de Agrippina referretur, ut memoravi, quodque Iuvenalium ludicro parum spectabilem operam praebuerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 21장1)
Ne opinio quidem et fama, cui soli serviunt et quod unum esse pretium omnis laboris sui fatentur, aeque poetas quam oratores sequitur, quoniam mediocris poetas nemo novit, bonos pauci.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 1:1)
nec in auctoribus cognoscendis nec in evolvenda antiquitate nec in notitiam vel rerum vel hominum vel temporum satis operae insumitur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 1:2)
apud hos dedisse operam dialecticae proficiet.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION