라틴어 문장 검색

Fortissimum ieiunium est aqua et panis;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:8)
sed quia gloriam non habet et omnes pane et aqua vivimus, quasi publicum et commune ieiunium non putatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:9)
Illis tribue divitias tuas, qui non Phasides aves, sed cibarium panem coemant, qui famem expellant, qui non augeant luxuriam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 9:2)
Ceterum iuxta miserias huius temporis et ubique gladios saevientes satis dives est, qui pane non indiget, nimium potens, qui servire non cogitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:7)
Sed cum summus honor finito conputet anno, sportula quid referat, quantum rationibus addat, quid facient comites quibus hinc toga, calceus hinc est et panis fumusque domi?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I45)
summi constantia civis Bebriacis campis spolium adfectare Palati, et pressum in faciem digitis extendere panem, quod nec in Assyrio pharetrata Samiramis orbe, maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina, hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae, hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi libertas et crine senex fanaticus albo sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni gutturis exemplum conducendusque magister, quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam more supervacuam cultris abrumpere carnem?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II63)
ecce alius quanto porrexit murmure panem vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae, quae genuinum agitent, non admittentia morsum;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V36)
"vis tu consuetis, audax conviva, canistris impleri panisque tui novisse colorem?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V38)
inde parato intactoque omnes et stricto pane tacetis.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V83)
interea foeda aspectu ridendaque multo pane tumet facies aut pinguia Poppaeana spirat, et hinc miseri viscantur labra mariti:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI235)
nocte quidem, sed Luna videt, sed sidera testes intendunt oculos, finitum tempus honoris cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum sumet et occursum numquam trepidabit amici iam senis ac virga prior annuet, atque maniplos solvet et infundet iumentis hordea lassis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII59)
nam qui dabat olim imperium fasces legiones omnia, nunc se continet atque duas tantum res anxius optat, panem et circenses.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X31)
una senum facies, cum voce trementia membra et iam leve caput madidique infantia nasi, frangendus misero gingiva panis inermi;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X87)
exilium et carcer Minturnarumque paludes et mendicatus victa Carthagine panis hinc causas habuere;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X111)
mox cum reticulis et pane et ventre lagonae, aspice sumendas in tempestate secures.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII19)

SEARCH

MENU NAVIGATION