라틴어 문장 검색

ideo pictores ea, quae mittebantur hospitibus, picturis imitantes xenia appellaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장18)
Busiridem accepimus necare hospites solitum ab Hercule hospite fuisse mactatum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:16)
Aurumque ei ademit hospiti eumque hic defodit hospitem ibidem in aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2116)
Haec est hospes, qui apud suum hospitem hospitio exceptus, ejus labefactat hospitium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:6)
qui civitati fluvio mari proximus hospites epulis, te pascit hospitibus, praeter haec oculis intuentum situ decorus, primore loco, quod domicilium parietibus attollitur ad concinentiam scilicet architectonicam fabre locatis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 1:2)
Pver Diespiter te dique, Ergasile, perdant et ventrem tuom, parasitosque omnis, et qui posthac cenam parasitis dabit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 41)
Propter opes magnas ut perdidit hospes alumnum, Perdat ob exiguas te tuus hospes opes .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 26:4)
hospes et qui suscipit et qui suscipitur 'hospes' vocatur, ut hoc loco Euander, item supra hospitis Aeneae sedem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5321)
nostris succede penatibus hospes mire sine patris auctoritate nihil confirmat, et tamen hospitem appellat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1231)
ut puta, quia 'ab hoc hospite' facit, 'hic' et 'haec hospes' dicamus necesse est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5197)
hospitibus nam te dare ivra loquvntur scilicet exemplo Lycaonis, qui cum hospites susceptos hospitio necaret, a suscepto Iove, postquam ei epulas humanas adposuit, versus in lupum ostendit hospitii iura non esse violanda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7311)
ut ego iam non mirer illud Theophrasto accidisse, quod dicitur, cum percontaretur ex anicula quadam quanti aliquid venderet et respondisset illa atque addidisset 'hospes, non pote minoris,' tulisse eum moleste se non effugere hospitis speciem, cum aetatem ageret Athenis optimeque loqueretur omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:5)
nam circa uictum Gaius Oppius adeo indifferentem docet, ut quondam ab hospite conditum oleum pro uiridi adpositum aspernantibus ceteris solum etiam largius appetisse scribat, ne hospitem aut neglegentiae aut rusticitatis uideretur arguere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 53장 1:4)
ERAT in eodem monasterio frater quidam, nomine Badudegn, tempore non pauco hospitum ministerio deseruiens, qui nunc usque superest, testimonium habens ab uniuersis fratribus, cunctisque superuenientibus hospitibus, quod uir esset multae pietatis ac religionis, iniunctoque sibi officio supernae tantum mercedis gratia subditus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].2)
"Sarcinulas hospitis susceptas cum fide conde in illud cubiculum, ac simul ex promptuario oleum unctui et lintea tersui et cetera huic eidem usui profer ociter et hospitem meum produc ad proximas balneas:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION