라틴어 문장 검색

parcite, o divi, veniam precamur, vivat ut tutus mare qui subegit, sed furit vinci dominus profundi regna secunda.
(세네카, 메데아 10:15)
parcite iusso.
(세네카, 메데아 10:36)
mox inquietum, quod sequi cursu feras auderet acres, fluctibus tectos gravi extrahere pisces rete vel calamo levi decipere volucres crate vel * * tenere laqueo, premere subiectos iugo tauros feroces, vomere immunem prius sulcare terram, laesa quae fruges suas interius alte condidit sacro sinu.
(세네카, 옥타비아 6:11)
Pulcrum eminere est inter illustres viros, consulere patriae, parcere afflictis, fera caede abstinere tempus atque irae dare, orbi quietem, saeculo pacem suo.
(세네카, 옥타비아 7:37)
Parcite lacrimis urbis festo laetoque die, ne tantus amor nostrique favor principis acres suscitet iras vobisque ego sim causa malorum, non hoc primum pectora vulnus mea senserunt:
(세네카, 옥타비아 10:1)
Quam poscat ede, nostra ne parcat manus.
(세네카, 옥타비아 13:13)
Quod parcis hosti.
(세네카, 옥타비아 13:18)
Iam iam aliquid in nos fata moliri parant, nam quid rear quod ista Cadmeae lues infesta genti strage tam late edita mihi parcit uni?
(세네카, 오이디푸스 1:17)
obtexit arces caelitum ac summas domos inferna facies, denegat fructum Ceres adulta, et altis flava cum spicis tremat, arente culmo sterilis emoritur seges, nec ulla pars immunis exitio vacat, sed omnis aetas pariter et sexus ruit, iuvenesque senibus iungit et gnatis patres funesta pestis, una fax thalamos cremat fletuque acerbo funera et questu carent, quin ipsa tanti pervicax clades mali siccavit oculos, quodque in extremis solet periere lacrimae:
(세네카, 오이디푸스 1:26)
'parcite, en, patriae precor:
(세네카, 오이디푸스 12:37)
pars illa diu vacat immunis, qua curvati litora ponti Sunion urget si quem tangit gloria silvae, vocat hunc Phlyus:
(세네카, 파이드라 1:8)
vindicat omnes natura, sibi nihil immune est, odiumque perit, cum iussit Amor:
(세네카, 파이드라 4:40)
inter profunda Tartara et Ditem horridum et imminentes regis inferni minas, voto peperci:
(세네카, 파이드라 13:27)
omnis e saltu fera diffugit, omnis frigido exsanguis metu venator horret, solus immunis metu Hippolytus artis continet frenis equos pavidosque notae vocis hortatu ciet.
(세네카, 파이드라 15:24)
cum occidis et cum parcis, olim iam tuum est hoc cadaver:
(세네카, Phoenissae 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION