라틴어 문장 검색

p. 426M Sic, quoniam plura beneficia continet patria et est antiquior parens quam is, qui creavit, maior ei profecto quam parenti debetur gratia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Libri I de Re Publica Fragmenta Incertae Sedis 2:2)
parentem ergo patriam accipiamus, ut Tullius si tibi patria, quae communis omnium parens est, et est sensus 'doletne perditam patriam'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3414)
et adfirmant, si 'parenti' legendum esset, potuisse dici 'non haec, o fili, dederas promissa parenti'. alii haec κατα` το` σιωπώμενον dicta accipi volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 15211)
hic enim ad illud quod insertum est 'non hoc mihi namque negares omnipotens' 'quin et pugnae subducere Turnum et Dauno possem incolumem servare parenti'. alioquin dempta hac parenthesi, non congruit primum cum postremo, si ita dicas 'si mihi quae quondam fuerat quamque esse decebat, vis in amore , quin et pugnae abducere Turnum et Dauno incolumem possem servare parenti':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6156)

SEARCH

MENU NAVIGATION