라틴어 문장 검색

Nacti idoneum ventum ex portu exeunt et Tauroenta, quod est castellum Massilensium, ad Nasidium perveniunt ibique naves expediunt rursusque se ad confligendum animo confirmant et consilia communicant.
(카이사르, 내란기, 2권 4:8)
Ubi, quantum storiarum demissio patiebatur, tantum elevarant, intra haec tegimenta abditi atque muniti parietes lateribus exstruebant rursusque alia pressione ad aedificandum sibi locum expediebant.
(카이사르, 내란기, 2권 9:7)
Sed ut superioris temporis contentionem nostri omnem remiserant, ita proximi diei casu admoniti omnia ad defensionem paraverant.
(카이사르, 내란기, 2권 14:11)
Cognitis eis rebus, quae sunt gestae in citeriore Hispania, bellum parabat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:13)
Nonne extremam pati fortunam paratos proiecit ille?
(카이사르, 내란기, 2권 32:17)
Itaque omnium suorum consensu Curio reliquas copias exspectare et bellum ducere parabat.
(카이사르, 내란기, 2권 37:9)
Caesar, ut Brundisium venit, contionatus apud milites, quoniam prope ad finem laborum ac periculorum esset perventum, aequo animo mancipia atque impedimenta in Italia relinquerent, ipsi expediti naves conscenderent, quo maior numerus militum posset imponi, omniaque ex victoria et ex sua liberalitate sperarent, conclamantibus omnibus, imperaret, quod vellet, quodcumque imperavisset, se aequo animo esse facturos, II. Non. Ian.
(카이사르, 내란기, 3권 6:1)
Illi omnia perpeti parati maxime a re frumentaria laborabant.
(카이사르, 내란기, 3권 9:8)
Caesar eo tempore cum legione una profectus ad recipiendas ulteriores civitates et rem frumentariam expediendam, qua angusta utebatur, erat ad Buthrotum, oppidum oppositum Corcyrae.
(카이사르, 내란기, 3권 16:1)
Has scaphis minoribusque navigiis compluribus immissis Otacilius Crassus, qui Lissi praeerat, expugnare parabat;
(카이사르, 내란기, 3권 28:2)
Pompeius, quia expedito itinere flumen ei transeundum non erat, magnis itineribus ad Antonium contendit atque eum ubi appropinquare cognovit, idoneum locum nactus ibi copias collocavit suosque omnes in castris continuit ignesque fieri prohibuit, quo occultior esset eius adventus.
(카이사르, 내란기, 3권 30:8)
ipse iter in Macedoniam parare incipit paucisque post diebus est profectus.
(카이사르, 내란기, 3권 33:5)
His paratis rebus magnum numerum levis armaturae et sagittariorum aggeremque omnem noctu in scaphas et naves actuarias imponit et de media nocte cohortes LX ex maximis castris praesidiisque deductas ad eam partem munitionum ducit, quae pertinebant ad mare longissimeque a maximis castris Caesaris aberant.
(카이사르, 내란기, 3권 62:2)
Munitiones enim a castris ad flumen perductae expugnatis iam castris Pompei prope iam expeditam Caesaris victoriam interpellaverunt, eadem res celeritate insequentium tardata nostris salutem attulit.
(카이사르, 내란기, 3권 70:3)
sed eodem spectans, si itinere impeditos perterritos deprehendere posset, exercitum e castris eduxit equitatumque praemisit ad novissimum agmen demorandum, neque consequi potuit, quod multum expedito itinere antecesserat Caesar.
(카이사르, 내란기, 3권 75:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION