라틴어 문장 검색

acetabula quidquid habent, et pyxides cuiuscunque materiae sunt, et parricida matris quoque aut fratris interfector.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 254:2)
minus peccabit, qui longis breves subiiciet, et adhuc, qui praeponet longae brevem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 291:2)
nec promptum est dicere, utros peccare validius putem, quibus omnia sua placent an quibus nihil.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 174:1)
quodsi sit futurus, malo tamen ille peccet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 126:3)
Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장2)
Si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis circumvenire, iugulare:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장4)
Ad hoc maledicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장11)
At enim quis reprehendet, quod in parricidas rei publicae decretum erit?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장46)
vos de crudelissumis parricidis quid statuatis, cunctamini?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장55)
Nam quidam fallere docuerunt, dum timent falli, et illi ius peccandi suspicando fecerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 3:4)
Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis adsistit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 9:3)
Ne de altero quidem satis fiduciae habeo, excepto eo, quod adhuc peccare erubescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 2:6)
interim aliquorum te auctoritate custodi, aut Cato ille sit aut Scipio aut Laelius aut talis, cuius interventu perditi quoque homines vitia supprimerent, dum te efficis eum, cum quo peccare non audeas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 6:2)
Nam qui peccare se nescit, corrigi non vult;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 9:4)
Tunc autem felicem esse te iudica, cum poteris in publico vivere, cum te parietes tui tegent, non abscondent, quos plerumque circumdatos nobis iudicamus non ut tutius vivamus, sed ut peccemus occultius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION