라틴어 문장 검색

interim hoc ipso fidem detrahimus illis, quod sint tam gravia, ut pro Roscio Cicero, cum immanitatem parricidii quanquam per se manifestam tamen etiam vi orationis exaggerat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 100:1)
non tamen nego esse controversias huiusmodi figuratas, ut est illa, reus parricidii, quod fratrem occidisset, damnatum iri videbatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 134:1)
et si graviter dolere filium palam fuerit, credetur abesse ab eo culpam fietque ultro miserabilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 65:4)
tutissimum ergo paenitentiae confessio et satisfactio culpae, perducendusque omni modo iudex ad irae pudorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 77:3)
ceterum vel facillimum est, ibi alienam culpam incusare, ubi fateris tuam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 82:1)
quisquamne, non dico de homicidio, sacrilegio, parricidio, sed de calculis certe atque rationibus, quisquam denique, ut semel finiam, in lite cantat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 206:1)
tum illa quoque ex causa, quod mentem tantae rei intentam vacare omnibus aliis etiam culpa carentibus curis oportet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 11:1)
sic eum raro fallet eventus, aut culpa iudicis erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 143:2)
sed culpa est praeceptoribus prima, qui libenter detinent quos occupaverunt, cupiditate diutius exigendi mercedulas, partim ambitione, quo difficilius videatur esse quod pollicentur, partim etiam inscientia tradendi vel negligentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 261:1)
Quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장3)
satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam, medius fidius, veram licet cognoscas.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 35장4)
suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장6)
"Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Iugurthae subigit, quem tanta libido extinguendi me invasit, ut neque vos neque deos immortalis in animo habeat, sanguinem meum quam omnia malit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장3)
Sic forte correcta Mari temeritas gloriam ex culpa invenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장14)
Bona autem omnia carere culpa decet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION