라틴어 문장 검색

Nobiles genere minus invidiae expositi sunt cum honoribus cumulantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 10:2)
Itaque eandem ob causam qui per gradus evehuntur minorem subeunt invidiam quam qui per saltum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 10:6)
si invidia quae ministro incumbit sit magna, caussa autem parva, aut si invidia quasi generalis sit et omnes status ministros complectatur, tunc invidia (etsi occulto) regem aut statum ipsum petit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 16:4)
Hoc tamen tibi constitutum sit, exempla praeclara non minus introducere quam imitare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:16)
Idcirco videmus audaciam in democratiis plurimum valuisse, apud senatores vero et principes certe minus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:23)
Hoc est, nisi eiusmodi vitae institutum ingrediaris in quae, aeque ex parvis opibus ac ex magnis, poteris aliis benefacere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:31)
Imo status ille popularis multo pacatior est atque minus factionibus et turbis obnoxius ubi non sunt stirpes nobilium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:7)
Nobilium potentia et auctoritas in monarchia principi ipsi impertit splendorem, sed potestatem imminuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:13)
Natalium splendor industriam plerunque minuit, atque qui minus est industrius alienae invidet diligentiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:8)
Verum sunt illae non minus seditionum futurarum praecursatrices.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 5:2)
Longiores enim et productiores sermones obtusi sunt et minus notantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:11)
Atque e contra habent phantasmata plurima periculorum et umbrarum volitantium, id quod animos eorum reddit minus serenos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:4)
Hoc illis incredible videtur qui axioma illud non norunt, animum humanum magis exhilarari et refici progrediendo in rebus parvis quam consistendo in rebus grandibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:11)
Secundo, quod derogare videatur de auctoritate principum, acsi minus ex se penderent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 3:5)
Neque unquam invenire est principem auctoritate sua imminutum per consilium suum, nisi forte ubi obtigerit potentia nimio in uno aliquo consiliario, aut nimis arcta combinatio inter diversos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION