라틴어 문장 검색

atqui hic Livius [qui] primus fabulam C. Claudio Caeci filio et M. Tuditano consulibus docuit anno ipso ante quam natus est Ennius, post Romam conditam autem quartodecimo et quingentensimo, ut hic ait, quem nos sequimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 1:1)
In quo tantus error Acci fuit, ut his consulibus xl annos natus Ennius fuerit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 2:1)
quoi si aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto is, qui primus fabulam dedit, quam ei, qui multas docuerant ante hos consules, et Plautus et Naevius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 2:2)
cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius C. Varro Q. Maximus Q. Metellus P. Lentulus P. Crassus, qui cum superiore Africano consul fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 4:1)
Servilio consulibus mortem obiit Ennius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 1:7)
Gracchus P. F., qui bis consul et censor fuit, cuius est oratio Graeca apud Rhodios;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:2)
P. etiam Scipionem Nasicam, qui est Corculum appellatus, qui item bis consul et censor fuit, habitum eloquentem aiunt, illius qui sacra acceperit filium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:4)
dicunt etiam L. Lentulum, qui cum C. Figulo consul fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:5)
Nam et A. Albinus, is qui Graece scripsit historiam, qui consul cum L. Lucullo fuit, et litteratus et disertus fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:2)
memoria teneo Smyrnae me ex P. Rutilio Rufo audivisse, cum diceret adulescentulo se accidisse, ut ex senatus consulto P. Scipio et D. Brutus, ut opinor, consules de re atroci magnaque quaererent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장1)
Nam cum in silva Sila facta caedes esset notique homines interfecti insimulareturque familia, partim etiam liberi societatis eius, quae picarias de P. Cornelio L. Mummio censoribus redemisset, decrevisse senatum, ut de ea re cognoscerent et statuerent consules.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장2)
et cum cognitionis dies esset et ipse Rutilius rogatu sociorum domum ad Galbam mane venisset, ut eum admoneret et ad dicendi tempus adduceret, usque illum, quoad ei nuntiatum esset consules descendisse, omnibus exclusis commentatum in quadam testudine cum servis litteratis fuisse, quorum alii aliud dictare eodem tempore solitus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 2:3)
homo non liberalitate, ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit, M. Lepido consule adiuvante;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 3:2)
quorum Gai filius, qui consul cum Domitio fuit, unam orationem de sociis et nomine Latino contra C. Gracchum reliquit sane et bonam et nobilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 2:2)
L. enim Piso tribunus plebis legem primus de pecuniis repetundis Censorino et Manilio consulibus tulit - ipse etiam Piso et causas egit et multarum legum aut auctor aut dissuasor fuit, isque et orationes reliquit, quae iam evanuerunt, et annalis sane exiliter scriptos - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION