라틴어 문장 검색

eques usque ad castra pavidos egit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 268:3)
iniussu signa referunt maestique - crederes victos - exsecrantes nunc imperatorem nunc navatam ab equite operam, redeunt in castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 476:1)
tamquam Veiis captis, ita pavidi Veientes ad arma currunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 587:3)
necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat, agrestesque pavidi incidentes portis non populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 26:1)
praeterquam quod infrequens senatus indicio erat sociis adflictam civitatem pestilentia esse, maestum etiam responsum tulere, ut per se ipsi Hernici cum Latinis res suas tutarentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 68:1)
nec enim poterat pavida et consternata multitudo regi imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 172:3)
transgressus inde munitiones pavidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 245:2)
nam cum haud procul ab hoste castra posuisset, nulla magnopere clade accepta castris se pavidus tenebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 280:2)
pavida puella stupente ad clamorem nutricis fidem Quiritium implorantis fit concursus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 472:1)
- cetera quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior imbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 518:3)
simul et in hostes iam pavidos, quippe fuso suae partis validiore cornu, impetum facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 697:3)
cum pavidus ille quid vellet quaereret Serviliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum, Maelius recipere se in catervam suorum, et primum circumspectans tergiversari, postremo cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae implorare, et opprimi se consensu patrum dicere,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 157:2)
maesta civitas fuit vinci insueta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 338:2)
infert pavidos fuga in mediam caedem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 368:1)
maestae civitati ab re male gesta et iratae ducibus M. Postumius reus obiectus, qui tribunus militum pro consule ad Veios fuerat, decem milibus aeris gravis damnatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 443:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION