라틴어 문장 검색

columnaria, ostiaria, frumentum, milites, arma, remiges, tormenta, vecturae imperabantur;
(카이사르, 내란기, 3권 32:4)
cuius modo rei nomen reperiri poterat, hoc satis esse ad cogendas pecunias videbatur.
(카이사르, 내란기, 3권 32:5)
qui praeter imperatas pecunias suo etiam privato compendio serviebant;
(카이사르, 내란기, 3권 32:9)
Accedebant ad haec gravissimae usurae, quod in bello plerumque accidere consuevit universis imperatis pecuniis;
(카이사르, 내란기, 3권 32:11)
Neque minus ob eam causam civibus Romanis eius provinciae, sed in singulos conventus singulasque civitates certae pecuniae imperabantur, mutuasque illas ex senatusconsulto exigi dictitabant;
(카이사르, 내란기, 3권 32:14)
Praeterea Ephesi a fano Dianae depositas antiquitus pecunias Scipio tolli iubebat.
(카이사르, 내란기, 3권 33:1)
Haec res Ephesiae pecuniae salutem attulit.
(카이사르, 내란기, 3권 33:6)
Eo partem navium longarum convenire, frumentum commeatumque ab Asia atque omnibus regionibus, quas tenebat, comportari imperat.
(카이사르, 내란기, 3권 42:2)
Canuleium legatum misit, quodque hae regiones aberant longius, locis certis horrea constituit vecturasque frumenti finitimis civitatibus descripsit.
(카이사르, 내란기, 3권 42:5)
Item Lisso Parthinisque et omnibus castellis quod esset frumenti conquiri iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 42:6)
Inde, ut loci cuiusque natura ferebat, ex castello in castellum perducta munitione circumvallare Pompeium instituit, haec spectans, quod angusta re frumentaria utebatur quodque Pompeius multitudine equitum valebat, quo minore periculo undique frumentum commeatumque exercitui supportare posset, simul, uti pabulatione Pompeium prohiberet equitatumque eius ad rem gerendam inutilem efficeret, tertio, ut auctoritatem qua ille maxime apud exteras nationes niti videbatur, minueret, cum fama per orbem terrarum percrebuisset, illum a Caesare obsideri neque audere proelio dimicare.
(카이사르, 내란기, 3권 43:4)
Pompeius neque a mari Dyrrachioque discedere volebat, quod omnem apparatum belli, tela, arma, tormenta ibi collocaverat frumentumque exercitui navibus supportabat, neque munitiones Caesaris prohibere poterat, nisi proelio decertare vellet;
(카이사르, 내란기, 3권 44:1)
causa autem obsidionis haec fere esse consuevit, ut frumento hostes prohiberent.
(카이사르, 내란기, 3권 47:3)
Ipse autem consumptis omnibus longe lateque frumentis summis erat in angustiis.
(카이사르, 내란기, 3권 47:6)
Iamque frumenta maturescere incipiebant, atque ipsa spes inopiam sustentabat, quod celeriter se habituros copiam confidebant;
(카이사르, 내란기, 3권 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION