라틴어 문장 검색

Quem- admodum omnia vitia penitus insidunt, nisi, dum surgunt, oppressa sunt, ita haec quoque tristia et misera et in se saevientia ipsa novissime acerbitate pascuntur et fit infelicis animi prava voluptas dolor.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 8:3)
intraverat penitus Germaniam et ibi signa Romana fixerat, ubi vix ullos esse Romanos notum erat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 16:2)
non sunt vulnere penitus impresso scrutanda praecordia :
(세네카, De Providentia, book 1 74:2)
Adeo penitus hoc se malum fixit, ex aliena opinione pendere, ut in simulationem etiam res simplicissima, dolor, veniat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 138:3)
quod si impotenti pertinax animo abnuet, stat tollere omnem penitus Herculeam domum.
(세네카, Hercules Furens 5:11)
Non fugit, altrix, remanet et penitus sedet fixus medullis, crede;
(세네카, Hercules Oetaeus 7:42)
quicquid arcani apparo penitus recondas et fide tacita premas.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:8)
exedit artus penitus et costas malum, hausit medullas:
(세네카, Hercules Oetaeus 18:10)
vindicta levis est quam ferunt purae manus, incumbe in iras teque languentem excita penitusque veteres pectore ex imo impetus violenter hauri.
(세네카, 메데아 14:7)
cor marcet aegrum penitus ac mersum latet liventque venae;
(세네카, 오이디푸스 5:20)
rumpitur caecum chaos iterque populis Ditis ad superos datur' subsedit omnis silva et erexit comas, duxere rimas robora et totum nemus concussit horror, terra se retro dedit gemuitque penitus:
(세네카, 오이디푸스 7:31)
haeret in vacuo manus et fixa penitus unguibus lacerat cavos alte recessus luminum et inanes sinus, saevitque frustra plusque quam satis est furit.
(세네카, 오이디푸스 12:33)
] non habet latam data plaga frontem, sed vorat tectas penitus medullas, nulla pax isti puero:
(세네카, 파이드라 4:16)
intimis fervet ferus [penitus medullas atque per venas meat] visceribus ignis mersus et venas latens ut agilis altas flamma percurrit trabes.
(세네카, 파이드라 9:13)
te licet terra ultimo summota mundo dirimat Oceani plagis orbemque nostris pedibus obversum colas, licet in recessu penitus extremo abditus horrifera celsi regna transieris poli hiemesque supra positus et canas nives gelidi frementes liqueris Boreae ruinas post te furentes, sceleribus poenas dabis.
(세네카, 파이드라 13:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION